IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 8
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 8
DE ORDINE OMISSIONIS AD COMMISSIONEM.
Ad quod sic: 1. Dicitur in Psalmo super illud: "Incensa igni et suffossa", quod duplex est radix peccati: amor male incendens et timor male humilians; timor vero ad amorem reducitur, sicut dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio. Si ergo omissio est ex timore male humiliante, commissio ex amore male incendente, quemadmodum timor radicatur in amore, sive sit bonus sive malus, omissio radicabitur in commissione.
Ad oppositum. a. Sicut dicit Philosophus, tria sunt in operationibus virtutum, scilicet scire, velle et firmiter operari: unde prius est scire et postea velle et post est operari; ergo hunc ordinem habent peccata, quae sunt contra istos actus; sed ignorantia est contra primum actum, quando scilicet tenetur aliquis scire aliquid et non scit illud; omissio autem est contra secundum actum, quando scilicet tenetur aliquis velle aliquid et non vult illud; sed commissio contra ipsum operari, quando scilicet aliquis facit aliquid quod tenetur non facere; ergo ignorantia est contra priorem actum quam omissio, et omissio contra priorem actum quam commissio ; ergo prior est omissio quam commissio.
Respondeo: Dicendum est quod omissio in ordine peccatorum, sicut contingit ordinem dicere, prior est quam commissio.
Ad obiectum 1. in contrarium dicendum quod radix omissionis non semper est timor, sed amor sive libido. Sicut enim ex amore male accendente aliquis facit malum, quod tenetur non facere, ita aliquis non facit bonum, quod tenetur facere. Unde penes illas duas radices non distinguuntur essentialiter omissum et commissum.