Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 2

DE TRIBUS DIFFERENTIIS BLASPHEMIAE.

Secundo quaeritur quae sint differentiae eius. Et ponuntur tres, quarum una est, cum attribuitur Deo quod ei non convenit; secunda est, cum ab eo removetur quod ei convenit; tertia, cum attribuitur creaturae quod ei appropriatur.

Item, in I libro De Trinitate ponuntur aliae tres differentiae, quarum una est "eorum qui sapiunt de Deo secundum corpus, ut qui opinantur Deum esse candidum vel rutilum", et talia ei attribuunt ; alia est eorum qui sapiunt de Deo secundum spiritum creatum et talia ei attribuunt, ut quod Deus est "obliviscens aut recordans sive poenitens et huiusmodi" ; tertia est eorum qui attribuunt Deo aliquid excellens corpus et spiritum, quod nulli rei convenit, ut qui dicunt "Deum talis esse potentiae ut se ipsum genuerit: nulla enim est res, quae se ipsam gignat ut sit", et haec blasphemia maior est praedictis; unde dicit: "Hic morbus omnium trium generum estpessimus".

I. Potest ergo quaeri qualiter hae tres differentiae se habeant ad alias tres.

II. Praeterea, utrum possint esse plures quam tres, ut duae scilicet sint respectu creaturae sicut duae sunt respectu Conditoris.

III. Praeterea, cum sint tres differentiae, potest quaeri utrum blasphemia aeque dicatur de eis an magis de una quam de altera.

Videtur enim quod maxima blasphemia sit, cum attribuitur Deo quod ei non convenit.

a. Unde Augustinus: "Perhorrendum est de Deo aliquid falsi dicere, etsi ad laudem eius videatur pertinere; non enim minori, sed maiori fortassis scelere in Deo laudatur falsitas quam vituperatur veritas". Ergo maior blasphemia videtur esse, cum attribuitur Deo quod ei non convenit, quam cum removetur ab eo quod ei convenit.

Contra. 1. Plus est mali asserere non esse Deum quam, supponendo ipsum esse, aliquid ei attribuere quod ei non convenit; sed, cum quidquid in Deo est, idem sit quod Deus, removere aliquid ab eo quod ei convenit est removere ipsum esse; ergo maior blasphemia est, cum removetur ab eo quod ei convenit quam cum attribuitur ei quod ei non convenit; ergo maior blasphemia est, cum vituperatur veritas quam cum laudatur falsitas.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod tres differentiae, quae dantur intelligi in I De Trinitate, continentur sub una differentia alterius divisionis, sub illa scilicet qua attribuitur aliquid Deo quod ei non convenit; unde non est prima divisio blasphemiae, sed secunda.

II. Ad secundum vero dicendum quod non sunt duae differentiae blasphemiae respectu creaturae sicut sunt duae respectu Creatoris: omnis enim differentia blasphemiae aliquo modo ad Creatorem sive ad Deum refertur. Si enim attribuitur aliquid creaturae quod soli Deo convenit, iniuria est Creatoris; si vero removetur a creatura quod Deo convenit vel non convenit, nulla ex hoc fit Deo iniuria. Et ita respectu creaturae est tantum una differentia blasphemiae, in attribuendo scilicet, non in removendo; respectu vero Creatoris utroque modo.

III. Ad tertium vero dicendum quod differunt hae tres differentiae secundum gradus, ut prima sit cum laudatur falsitas, secunda cum vituperatur veritas, tertia cum falso attribuitur creaturae quod est solius Creatoris.

[Ad obiceta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, licet quidquid in Deo est sit ipse Deus, tamen contingit aliquid negare de Deo quod ei convenit, nec tamen negatur ipsum esse; unde non ex hoc sequitur quod maius malum sit vituperare in Deo veritatem quam laudare falsitatem.

PrevBack to TopNext