Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 3

UTRUM BLASPHEMIA SIT SEMPER MORTALE PECCATUM.

Tertio quaeritur utrum blasphemia sit semper mortale peccatum.

Quod videtur, a. per hoc quod dicitur super illud Isai. 18, 2: "Ad populum terribilem" etc., Glossa: "Omne peccatum, comparatum blasphemiae, levius est". Sed omne veniale peccatum levius est mortali; ergo nulla blasphemia est veniale peccatum; et est veniale vel mortale; ergo est mortale.

b. Item, sicut habetur Lev. 24, 16, peccato blasphemiae debebatur lapidatio; sed omne peccatum, cui in Veteri Lege mors debebatur pro poena, mortale pecca tu m reputatur in genere; ergo blasphemia universaliter est mortale peccatum.

Contra. 1. Ad Col. 3, 8, super illud: "Nunc aatem deponite" etc., Glossa: "Post maiora prohibet minora", inter quae computatur blasphemia, et enumerantur ibi venialia peccata; ergo aliqua blasphemia est veniale peccatum.

2. Praeterea, ea peccata quae remittuntur, inter venialia computantur, etsi non ex genere, tamen ex eventu; sed blasphemia est de peccatis quae remittuntur hominibus, sicut habetur Matth. 12, 31: "Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus" ; et Marc. 3, 28: "Dimittenturfiliis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverunt". Ergo blasphemia computatur inter venialia peccata genere vel eventu.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod blasphemia est mortale peccatum, cum quis ex animi deliberatione in iniuriam Dei peccat; si vero fiat ex surreptione, potest esse veniale secundum conditionem personae, licet, quantum est de genere actus, dicatur grave peccatum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum est quod, licet blasphemia computetur inter minora peccata, non tamen ex hoc sequitur quod blasphemia secundum omnem modum sit veniale. In peccatis enim mortalibus quaedam sunt maiora, quaedam sunt minora: potest autem esse veniale, cum adest ignorantia, qua non credit homo blasphemare Deum, etsi dicat huiuscemodi verba, et cum hoc fuerit affectionis impetus, ut ex parte rationis et voluntatis peccatum allevietur.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet blasphemia aliqua sit remissibilis, non tamen est propter hoc veniale peccatum in genere suo; sed ex hoc sequitur quod habet infirmitatem vel ignorantiam adiunctam in persona, propter quam moveatur Deus ad remittendum vel moveri possit.

a-b. Ad ea vero quae obiecta sunt ex alia parte, dicendum quod, cum dicitur "omne peccatum, comparatum blasphemiae, levius est", hoc non intelligitur de blasphemia prout continet in se omnem modum blasphemiae, sed prout determinat blasphemiam in summo. Vel fit comparatio aliorum peccatorum, quibus peccatur in proximum, quoad hoc quod peccatur in proximum, respectu blasphemiae, in quantum peccatur in Deum, secundum illud quod dicitur I Reg. 2, 25: "Sipeccaverit vir in virum, placari poterit Deus; si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro ea" ? Si vero accipiatur blasphemia in termino, hoc est pro spiritu blasphemiae, prout dicitur Matth. 12, 31: "Spiritus blasphemiae non remittetur", secundum hoc? fit comparatio ad peccata quae fiunt ex infirmitate et ex ignorantia, quae, quantum est de hoc, leviora reputantur.

PrevBack to TopNext