Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 6

UTRUM BLASPHEMIA SIT TANTUM IN DICTIS AN ETIAM IN FACTIS.

Sexto quaeritur utrum blasphemia sit tantum in dictis an etiam in factis.

Quod autem sit in dictis, a. patet per hoc quod dicitur ad Ephes. 4, 31: "Blasphemia est, per quam de Deo ipsofalsa dicuntur".

b. Similiter, Levit. 24, 16: "Qui blasphemaverit nomen Domini" etc., Glossa: "Maledicit Deum qui nescienter blasphemat et peccatum recipit, id est poenam peccati."

Contra. 1. Super illud II Petri 2, 2: "Per quos via veritatis blasphematur" etc., Glossa: " "Via veritatis blasphematur"per haereticos, non solum in eis quos suae haeresi seductos associant, sed in eis quoque quos per impurissima facta sua et sacrificia vel etiam mysteria execranda, quae faciunt, in odium christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes christianos huiusmodi flagitiis mancipatos". Ex quo habetur quod blasphemia non tantum est in dictis, sed etiam in factis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod blasphemia proprie dicitur esse in verbis; extenditur tamen aliquando ad illam quae est in operibus, sicut confessio et negatio, licet proprie dicantur in verbis, nihilominus tamen aliquando accipiuntur in factis, sicut dicitur ad Titum 1, 16: "Confitentur quidemverbis, factis autem negant".

PrevBack to TopNext