Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 7

UTRUM BLASPHEMIA SIT PECCATUM IRREMISSIBILE.

Septimo quaeritur utrum blasphemia sit peccatum irremissibile.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicit Richardus de S. Victore, loquens de hoc peccato: "Eo quod hocmalum nihil habet in se excusationis, non meretur habere excusationem remissionis". Ergo hoc peccatum est irremissibile.

2. Dicitur etiam Matth. 12, 31: "Spiritus blasphemiae necremittetur hic nec in futuro".

3. Item, Hesychius, loquens de hoc peccato: "Iuste sine misericordia punitur, sive a patribus tamquam civis eruditus sive noviter didicerittamquam peregrinus". Ergo peccatum huiusmodi est irremissibile.

Contra. a. Hieronymus: "Blasphemia huiusmodi, quamquamculpa non careat erroris, tamen veniam habet propter corporis vilitatem".

b. Praeterea, Matth. 12, 31: "Blasphemiae et peccata remittentur hominibus". Ergo blasphemia est remissibilis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod blasphemia aliquando fit ex coactione, sicut dicit Richardus, aliquando ex deceptione. Cum autem fit ex coactione, tunc peccatur in Patrem; cum autem ex deceptione, tunc peccatur in Filium. Utroque autem modo habet in se causam excusationis; et dicitur remissibile, quia habet secum annexam causam motivam misericordiae divinae ad remissionem. Cum autem peccatur ex malignitate vel ex certa scientia peccato blasphemiae, quod dicitur spiritus blasphemiae, dicitur peccatum irremissibile, non quia non possit remitti vel quia non aliquando remittatur, sed quia non gerit secum causam motivam ad remissionem. Et hoc modo intelliguntur rationes supra dictae.

PrevBack to TopNext