IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 1, C. 3
DE COMPARATIONE PECCATI TACITURNITATIS AD PECCATUM LOCUTIONIS.
Et videtur quod maius peccatum sit in locutione quam in silentio live taciturnitate, a. per verbum Senecae: "Diogenes, interrogatus quare inter malos taceret, respondit: Plus expedit sapienti tacere quam contra se loqui; novi enim multos loquendo, paucos tacendo circumventos". Ergo in pluribus est peccatum locutionis quam taciturnitatis. Quid enim aliud est circumveniri nisi per indiscretionem sermonis seduci?
b. Similiter idem accipitur per aliud verbum Senecae: "Sis rari sermonis ipse, sed loquentium patiens; locutum esse aliquando poenitet, tacuisse nunquam".
c. Praeterea, Iac. 3, 6 dicitur quod "lingua est universitas iniquitatis" ; de silentio sive taciturnitate nihil tale dicitur; ergo maius malum est locutionis quam taciturnitatis.
Contra. 1. Maius est bonum locutionis quam sit bonum silentii, quia tacendo sibi soli prodest, loquendo utiliter sibi et aliis; ergo peccatum quod opponitur locutioni maius est quam peccatum quod opponitur silentio; sed peccatum taciturnitatis opponitur virtuti locutionis, peccatum vero locutionis opponitur bono silentii; ergo maius est peccatum taciturnitatis quam peccatum locutionis.
2. Item, super illud: "Vir linguosus non dirigetur in terra": "Perfectius essetomnes audire sponsumcum Ioanne, qui non tantum gaudebat, quia docebat, quantum quiaaudiebat, sicut habetur Ioan.3, 29: "Amicus sponsi stat et audit et gaudet propter vocem sponsi". Sed propter imperitos necesse est loqui aliquando, ut doceantur; gaudium ergo sit taciturnitatis et sponsum audiendiin voluntate, vox doctrinae sit in necessitate". Cum ergo silentium malum opponatur silentio bono, locutio vero mala opponatur locutioni bonae, maior autem sit perfectio in auditu sponsi cum silentio bono quam sit in ipsa locutione utili, erit maius malum silentium indebitum quam locutio indebita.
3. Item, videtur magis debere esse praeceptum de tacendo quam de loquendo: pronus enim homo est ad loquendum. Unde super illud Psalmi: "Ut non delinquam in lingua mea", Glossa: "Non frustra est lingua in humido, quia de facili labitur". Et super illud Iac. 3, 6: "Lingua est ignis" etc.: "Cum fere sit impossibile vitare peccatum linguae, etiam a perfectis, non quivis debet appetere magisterium". Praeceptum autem ad hoc datum est ut cohibeat se homo a delicto; non autem ita pronus est homo ad peccatum taciturnitatis; ergo magis dandum esset praeceptum de tacendo quam praeceptum de loquendo: praeceptum enim de tacendo cohibere debet a vitio locutionis, praeceptum vero locutionis a vitio taciturnitatis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod maius dicitur peccatum peccato vel quia in pluribus peccatur, et secundum hoc maius dicitur peccatum locutionis quam taciturnitatis; vel maius dicitur peccatum, quia occasio sive causa est maioris damni: secundum hoc peccatum taciturnitatis est maius, quia per illud subtrahitur utilitas locutionis, quae est maior utilitate silentii.
[Ad obiecta]: a-c. Ad primo autem obiectum dicendum est quod prima ratio sumitur ex comparatione secundum pluralitatem delicti, et similiter secunda et similiter tertia.
1. Ad obiectum autem ex alia parte dicendum quod prima ratio respicit causam maioris damni, et hoc modo peccatum taciturnitatis est maius.
2. Ad secundo vero obiectum dicendum quod peccatum taciturnitatis opponitur bonitati locutionis et opponitur silentio bono, sed aliter et aliter. Ratione enim oppositionis in actu opponitur bonitati locutionis; ratione vero qualitatis, manente consimili actu, opponitur silentio bono. Silentium autem bonum, in quo auditur vox Sponsi, habet quamdam bonitatem, et ratione silentii, quia silet ab eo a quo silendum est, et habet bonitatem ratione auditus vocis divinae, ratione cuius dicitur habere perfectionem. Licet ergo opponatur taciturnitas mala ratione illius perfectionis, non tamen est maius peccatum quam peccatum locutionis: peccatum enim locutionis plus etiam contrariatur eidem, et ita non ex hoc sequitur quod sit maius, sed e contrario.
3. Ad id vero quod quaeritur quare magis est praeceptum de locutione quam de silentio, dicendum quod locutio pluribus modis habet rationem bonitatis: et quoad se et quoad proximum, praeceptum autem silentii habet bonitatem quoad se. Praecepta autem affirmativa aliter se habent quam negativa: negativa enim sunt ad cohibendum a malo, affirmativa vero ut proficiat in bono. Quia ergo, cum proficit, magis proficit loquendo quam tacendo, ideo magis est praeceptum in Sacra Scriptura de bonitate locutionis quam de bonitate silentii, cum tamen pluribus modis possit esse bona taciturnitas, sed multiplicius potest esse bona locutio.
On this page