IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, Praeambulum
Consequenter dicendum est de peccato quod est in locutione. Et primo contra veritatem. Veritas autem aliquando destruitur, sicut in mendacio; aliquando contemnitur, sicut in periurio; aliquando impugnatur, sicut in contentione. Primo ergo dicendum est de mendacio. Circa quod quaerendum est: Primo quid sit mendacium; secundo, utrum mendacium ex aliqua circumstantia possit fieri bonum, sicut occidere per circumstantiam trahitur ad bonum; tertio, utrum omne mendacium sit peccatum; quarto, utrum omne mendacium sit peccatum mortale; quinto, utrum perfectis liceat mentiri; sexto, de mendaciis secundum differentias personarum ; septimo, de speciebus mendacii dicendum est ; octavo, de comparatione ad suum oppositum in dicendo.