IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, Praeambulum
Habito Tractatu de peccato superbiae, consequenter dicendum est de peccato inanis gloriae, quae, sicut dicit Gregorius, descendit a superbia. Primo autem quaerendum est utrum appetitus gloriae sit peccatum; secundo, utrum inanis gloria sit tantum mortale peccatum; tertio, quod sit motivum in hoc peccato; quarto, de convenientia et differentia ad peccatum superbiae; quinto, de comparatione ad peccatum superbiae, utrum sit generale ad illud; sexto, utrum inanis gloria sit tantum in homine an etiam in diabolo; septimo, utrum maius sit peccatum in quibusdam personis quam in aliis, ut in religiosis; octavo, de comparatione inanis gloriae ad inanem gloriam secundum differentias materierum; nono, de magnitudine huius peccati; decimo, de speciebus huius peccati, si quae sunt; undecimo, de oppositione huius peccati.