Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 2, C. 1

UTRUM APPETITUS GLORIAE SIT PECCATUM.

Ad primum sic proceditur: ostenditur quod appetitus gloriae non sit peccatum. a. Appetitus enim gloriae quid aliud est nisi appetitus famae vel laudis humanae? Sed iste appetitus non est peccatum: conscientia enim propter nos est necessaria, bona autem fama propter alios; ergo appetitus famae non est peccatum; ergo appetitus laudis humanae non est peccatum.

b. Item, ad Rom. 8: "Providentes bananon tantum caram Deo, sed coram omnibus hominibus", Glossa: "Qui conscientiae fidensfamam negligit, crudelis est". Ergo non est bonum negligere famam; ergo bonum est appetere; ergo humanam laudem bonum est appetere; ergo non est peccatum.

c. Item, ad Philipp. ultimo, 8: "Quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate et haec agite", Glossa: "Quisquis famam custodit, in alios misericors est". Sed bonum est misericordem esse in alios; ergo bonum est appetere custodire famam.

d. Item, I ad Cor. 10, 33: "Placeteomnibus etper omnia, sicut et ego per omniaplaceo". Ergo velle placere hominibus non est peccatum, et ita per consequens laudari velle ab illis non erit peccatum, cum ad hoc moneat Apostolus.

Contra .1. Matth. 5, 16, super illud: "Sic luceat lux vestra", Glossa: "Finemboni operis non in laudibus hominum constituatis". Et Matth. 6, 1, super illud: "Attendite ne iustitiam" etc., Glossa: "Non prohibet videri ut Deus laudetur, sed videri ut ipsi laudentur" ; et ibidem in Glossa: "Laus hominum appeti non debet".

2. Item, super illud: "Receperunt mercedem suam", Glossa: "Vera merces prava intentione evacuatur", et loquitur de intentione vanae laudis.

3. Et item dicit Beda, Super Esdram: "Qui ieiunat, orat, eleemosynam dat illa intentione ut videatur et laudetur ab hominibus, proles bonae actionisquasi de immunda genitrice nata est sordidae intentionis". Ergo peccatum est.

[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum distinctionem Gregorii, qui solvit contrarietatem inter illud Matth. 5, 16: "Sic iaceant opera vestra coram hominibus" etc., et illud Matth. 6, 1: "Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus": "Si dantis gloriam quaerimus, etiam publicata nostra opera in conspectu illius occulta servamus; si vero per haec nostram laudem concupiscimus, foras ab eius conspectu qua sunt, etiam si a multis ignorentur". Aliud ergo est quaerere laudem Dei in opere nostro et aliud est quaerere laudem propriam. Praeterea, aliud est velle laudari propter se, aliud est velle laudari propter Deum et propter bonum proximi: huiusmodi enim laudari non est aliud nisi Deum laudari in nobis. Uno ergo modo potest appeti laus ab homine, non ut ibi finis constituatur, sed in Deo vel in eo quod per se ordinat ad Deum.

[Ad obiecta]: Istis ergo modis consideratis possunt solvi quae obiecta sunt.

a—d. Illa enim quae primo obiecta sunt, respiciunt velle laudari propter gloriam Dei, ut Deus in bono opere nostro laudetur vel in bonis quae habemus vel ut inde proximus aedificetur, secundum quod dicit Augustinus: "Ut illi proficiant, qui imitari possunt quod laudant" ; et alibi: "Subsequi debet, ut alios exemplo invitet".

1-3. Rationes vero quae sunt in contrarium, sumuntur penes hoc quod finis in humana laude constituatur propter se sive in humano favore, et hoc modo dicitur inanis gloria. Unde, licet velle laudari possit non esse peccatum, nihilominus tamen inanis gloria semper est peccatum: cum enim velle laudari non est peccatum, non constituitur finis in vano, sed in vero; cum autem est inanis gloria, in vano finis constituitur.

PrevBack to TopNext