IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 10
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 10
DE QUIBUSDAM CASIBUS CIRCA AVARITIAM.
I. Et primo de hoc: Sint duo avari, unus plus habens, alter minus, et uterque amittat quod habet. Quaeritur quis eorum plus peccat ibi.
Et videtur quod qui plus habet, 1. quoniam videtur plus dolere; ergo et amplius diligebat, quoniam, secundum quod dicit Augustinus, intensio dilectionis apparet ex intenso dolore amissionis; et ita plus peccabat et in retinendo et in amittendo.
Sed contra, videtur quod non sit necesse, a. per simile in contrario, quoniam tanta caritas potest esse vel maior in vidua offerente duo minuta quanta in divite offerente decem millia talenta; ergo tantum vel maius meritum.
b. Similiter per contrarium, quoniam tantam vel maiorem affectionem potest habere iste pauper circa pauca quae habet quantam dives circa multa.
6. Item, [II] Cor. 9, 8 et Luc. 21, 2, ubi habetur de vidua, dicit Glossa: "Non considerat Dominus quantum, sed ex quanto". Ergo non quia plus amisit, plus videtur dolere, et ita nec etiam plus peccare.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non est omnino simile ex parte caritatis et cupiditatis. Si enim quantitatem rei sequitur quantitas affectionis, bene sequitur quod ille, qui plus habet, plus dolet in amittendo et plus peccavit, cum amplius inordinate diligeret. Sed caritas non respicit secundum aequalem quantitatem dati, sed potius affectum dantis respectu eius propter quem dat. Quantitas autem cupiditatis multotiens sequitur quantitatem rei cupitae; sed non est ita de caritate, quae respicit illum propter quem datur, et ideo non est simile.
II. Quaeritur etiam de isto: Sint duo pauperes; uterque congreget superfluum, sed unus usque ad mille, alter usque ad centum tantum. Quaeritur quis eorum plus peccat.
Et videtur quod ille qui usque ad mille, a. quoniam plus recedit a medio, virtus vero in medietate consistit.
Sed contra, 1. sic arguit Chrysostomus: "Concupiscentiae principium est indigentia" ; ergo quanto maior est indigentia, tanto maior est concupiscentia et e converso quanto minor indigentia, tanto minor concupiscentia; sed in eo qui processit usque ad mille est minor indigentia; ergo minor concupiscentia; ergo minus peccatum.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod indigentia naturae corruptae est. Sed ista indigentia potest attendi quoad poenam vel quoad culpam. De primo verum est quod dicit Chrysostomus ; de alio dicimus quod omnino est e contrario, scilicet ut si sit minor indigentia culpabilis, quod sit maior concupiscentia. Unde Prov. 30, 15: "Tria sunt insaturabilia", Glossa: "Crescit amor nummi quantum pecunia crescit". Et sic iterum dicit Chrysostomus: "Si magis diligit, magis concupiscit; si magis concupiscit, magis est ininfirmitate". Unde avarus quanto est ditior, tanto est in maiore indigentia; unde Prov. 13, 7: "Est dives, cum nihil habeat, et est pauper, cum in multis divitiis sit".
III. Quaeritur etiam de alio: Sunt duo clerici, unus est contentus uno beneficio, tamen, quia avarus est, pauca expendit, et quoniam cupidus, multa congregat; alter vult habere plura beneficia, tamen omnia sua expendit. Quaeritur quis eorum plus peccat.
Quod uterque peccet, 1. patet per hoc quod dicitur ad Hebr. ultimo, 5: "Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus" ; "avarus est, qui tenax est, [in largiendo]et cupidus in accipiendo" ; sed primus peccat plus; quare ergo magis praedicant nostri praedicatores contra secundum quam contra primum ?
2. Item, videtur quod primus simpliciter plus peccet, quia sibi nocet et nulli prodesse videtur, sed secundus, quamvis sibi noceat, tamen multis prodest, ut videtur; et ita primus magis peccat.
Ad contrarium apparet. a. Unum enim beneficium videtur esse deputatum uni et non plura; ergo secundus magis peccat.
Respondeo: 1-2. Supponamus ad praesens quod primus plus peccet, tamen plus debet praedicari contra secundum quam contra primum, quoniam de illo, qui habet plura, manifestum est quod est cupidus, de alio vero non est ita manifestum, et si pauca videatur expendere in aliquibus, in aliis tamen, quae ignorantur, potest expendere. Ille iterum qui plura habet, in scandalum potius aggregat quam alter.
IV. Quaeritur etiam de alio: Est tempus famis et sunt multi pauperes non habentes sustentationem; est etiam theologus praedicator habens plures libros theologiae, in quibus studet ut possit praedicare. Debetne, instante hac necessitate, vendere libros et pauperibus dare ad sustentationem?
Hoc videtur, a. quoniam tenetur subvenire eis in quantum potest et prout indigentia exigit instante tali necessitate.
Sed contra. 1. Eleemosyna spiritualis maior est quam eleemosyna corporalis; praedicatio est eleemosyna spiritualis, et indiget libris, ut sciat praedicare; ergo non tenetur vendere.
Respondeo: 1. Bene concedimus quod praedicare maius est bonum in genere, sed tamen ille potest utrumque facere simul, quoniam pauca sufficiunt ad praedicandum et potest praedicare sine libris. Et tamen si ita esset nescius quod nesciret praedicare sine libris, nihilominus posset ad tempus abstinere a praedicatione, nisi sciret quod propter defectum praedicationis irent homines in perditionem; si autem hoc sciret vel crederet probabiliter, tunc in casu isto deberet retinere et non vendere, ut zelus animarum moveret eum ad hoc, non cupiditas librorum.
V. Quaeritur etiam de alio: Cum rex possit multa congregare ad tuitionem sui regni, utrum similiter episcopus possit multa congregare ad tuitionem suae ecclesiae.
Quod videtur per simile, 1. quoniam sicut rex tenetur tueri suum regnum, sic episcopus suam ecclesiam.
Sed contra. a. Res episcopi sunt res pauperum, et ipse est solummodo dispensator; sic autem non est de rege.
b. Praeterea, videtur quod neuter possit, per hoc quod dicit Ambrosius: "Non minus est criminis habenti tollere quam, cum abundes, indigentibusdenegare".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod non est simile, quoniam ad hoc est rex constitutus ut subditos in pace custodiat et ab adversariis tueatur, et circa illud debet versari semper sua intentio: unde res regni ad hoc potest habere et conservare. Sed episcopus res ecclesiae semper debet convertere in usus ecclesiae, et hoc facit, cum dat pauperibus ; unde non debet ita congregare.