Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 11

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 11

DE EFFECTU PECCATI AVARITIAE.

Undecimo quaeritur de effectu huius peccati.

Et videtur quod sit excaecatio. a. Dicit Chrysostomus: "Tenebra animae est pecuniarum cupido, nihil dimittens eorum quae sunt appareresicut sunt, quemadmodum quiin tenebris est, si videat aureum vas et purpurea vestimenta, nihil esse existimat". Avaritia ergo excaecat sicut et alia quaedam peccata.

[Solutio]: Quod concedimus. Excaecat enim ut homo non possit cognoscere aut affici circa bona aeterna, quoniam tota mens avari rapitur ad temporalia et quoad cognitionem et quoad affectionem, et cognitio sequitur affectionem. Unde sicut oculi Tobiae stercoribus hirundinum excaecati fuerunt, sic oculi mentium avarorum temporalibus excaecantur.

PrevBack to TopNext