IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 2
DE DILECTIONE TEMPORALIUM.
ARTICULUS I.
Utrum diligere temporalia sit secundum se bonum an malum vel indifferens.
Et videtur quod sit malum secundum se, 1. quia dicitur I Ioan. 2, 15: "Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt". Sed hoc est diligere temporalia; prohibitum est ergo haec diligere; ergo est malum secundum se haec diligere.
2. Item, super illud dicit Augustinus, in originali: "Bonum nobis estnon "diligere ea quae in mundo sunt", ne remaneant sarmenta in nobis ad damnationem nostram". Ergo diligere temporalia est damnabile; ergo est malum secundum se.
3. Item, idem: "Vis habere dilectionem Patris, ut sis cohaeres Filii?" Et respondet postea: "Noli diligere mundum", quasi dicat: dilectio Patris et mundi non possunt simul stare. Ergo dilectio temporalium sive mundanorum est malum secundum se.
4. Item, super illud I Ioan. 2, 15: "Nolitediligere mundam", Glossa: "Sicut dilectio Dei est solum omnium virtutum, ita dilectio mundi omnium vitiorum". Sicut ergo dilectio Dei est bonum simpliciter, ita dilectio mundi est malum simpliciter; dilectio autem mundi est dilectio temporalium, ut dicit Interlinearis, "ut aurum etargentum".
Contra. a. Dicitur super illud Marc. 10, 23: "Quam difficile est" etc., Glossa: "Non ait impossibile; quod enim impossibile est, omnino fieri non potest, quod autem difficile est, cum labore fieri potest. Cum magno autem labore, iuvante Dei gratia, pecunias habentes, nihilin eis Confidentes, exutis philargyriae retinaculis, intrare possunt ianuam regni Dei". Ex quo accipitur quod diligere temporalia non est secundum se malum: si enim secundum se esset malum, non possent intrare in ianuam regni.
b. Item, Matth. 19, 23: "Dives difficile intrabit in regnum caelorum", Interlinearis: "Amator divitiarum". Ergo non est impossibile amatorem divitiarum intrare in regnum Dei; ergo amare temporalia non est secundum se malum.
6. Item, temporalia possunt considerari ut sunt creaturae, et sic constat quod sunt diligenda; vel ut sunt ad usum, et similiter adhuc apparet quod sunt diligenda, quia sic est licitum ea habere et habent rationem bonitatis; ergo haec diligere non est malum secundum se.
[Solutio]: Ad hoc respondemus, secundum Bedam, in Glossa super illud I Ioan. 2, 15: "Utamini mundo ad necessitatem, non ad voluptatem", et nomine mundi intelligit temporalia.
Quod vero dicitur: "Nolite diligere mundum" etc., intelligitur, ut scilicet in mundo ponatur finis. Est etiam diligere ad voluptatem et ad superfluitatem, et hoc cadit in prohibitione. Et bene concedimus quod non negatur quin possint temporalia ordinate amari, sed quod de difficili sunt sine peccato mortali aut veniali, quoniam temporalia sunt occasio cadendi sic vel sic, quantum est de illis. Quidam enim amantes ea "aedificant" ibi "lignum, foenum et stipulam", quidam "aes, plumbum et stannum".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obiectum est I Ioan. 2, 15, dicendum est quod diligere mundum potest dici dupliciter: vel diligere mundanam conversationem, et sic prohibetur, sic enim de mundo sunt "concupiscentia carnis" etc.; item, "diligere mundum" potest aliquis ut ponat ibi finem, et sic ibi prohibetur; alio vero modo non prohibetur, licet occasio possit esse ad malum.
ARTICULUS II
Utrum aliquis possit diligere temporalia propter se.
Ratione huius quaeritur utrum aliquis possit diligere temporalia propter se. Si enim hoc non est, non dicetur diligere mundum malum secundum se.
Quod autem non possint propter se diligi, videtur, 1. per hoc quod nihil in eis est quod propter se sit diligendum, cum totaliter sint ad usum, secundum quod uti est referre ad aliud quo fruendum est, frui autem "amore inhaerere alicui reipropter se".
2. Praeterea, prodigus peccat mortaliter, nec tamen diligit pecuniam propter se; non ergo haec est communis ratio in omnibus cupidis.