Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 3

QUID INCLINET APPETITUM NOSTRUM AD ILLICITUM AMOREM TEMPORALIUM.

Tertio quaeritur quid inclinat appetitum nostrum ad illicitum amorem temporalium.

1. Dicit Augustinus: Cum dico naturam corruptam, duo dico, naturam scilicet et corruptionem; sed constat quod, natura, quia natura, non inclinat appetitum ad amorem temporalium, quoniam secundum naturam primam omnia erant communia; sed, ubi est talis amor, est amor proprietatis; ergo natura, quia natura, non est inclinativum ad amorem illicitum temporalium. Item, non quia corrupta, quoniam non statim post corruptionem iacta est appropriatio.

2. Item, Chrysostomus: "Non est haec concupiscentia naturalis". Quae enim sunt naturae, omnia sunt communia; haec autem, cum hominem occupaverit, praeter naturam vivere facit.

3. Item, licet natura, quia corrupta, inclinet ad habendum proprium, tamen nec natura quia natura nec quia corrupta ad hoc inclinat quod habens temporalia iis non utatur, sed avaritia ad hoc inclinat avarum, prout determinatur avaritia in retinendo. Unde Seneca: "Avaritia quidquid omnibus aufert, sibi negat", et "cum omnia cupit in usum suum convertere, omnia sibi facit aliena". Sed hoc videtur esse contra naturam, etiam in quolibet statu, quoniam natura etiam corrupta, quia corrupta est, propter sui indigentiam supplendam appetit uti temporalibus.

4. Item, ad hoc quod avari congregent necesse est quod est alienum rapere ; sed istud videtur omnino esse contra naturam hominis, ut Chrysostomus ait: "Rapere et avarum esse non est hominum mansuetorum, sed crudelitatis ferarum; magis autem iis deteriores: iisenim a natura", quasi dicat: istud est contra naturam hominum. Et praeterea, "rapit fera ad usum suum, et hoc dictat einatura, quod non homini".

Respondeo: 1-3. Eo modo quo omne peccatum dicitur contra naturam primitus institutam, bene concedimus quod similiter est de avaritia. Sed, loquendo de natura corrupta, dicendum quod, cum dico naturam corruptam, duo dico, secundum quod dicit Augustinus, scilicet naturam et corruptionem. Potest ergo ita esse quod natura et corruptio uno motu composito currunt, et sic uti proprio bene est naturae corruptae: ipsum enim uti est naturae, sed quod est proprioi est corruptae. Vel potest esse quod in isto motu praevaleat alterum, et hoc vel ipsa natura, et sic bene dictat natura uti proprio, sed non cum abusu; vel etiam corruptio, et sic surgit appetitus non utendi utibili, ut ita dicam, sed potius reservandi illud, et sic est peccatum avaritiae. Et sic intelligitur quod dicit Seneca, quod ea, quae "aufert omnibussibi negat", scilicet ad usum, et "sibi facit aliena", supple ab usu. Non est tamen intelligenda corruptio sine natura, sed semper est natura corruptioni subiecta.

4. Ad illud quod dicit Chrysostomus bene concedimus quod aliquid potest esse natura ferae, quod tamen est in homine ex sua corruptione et non proprie ex natura sua, sicut dictum fuit, secundum Dionysium, in Quaestione de ira, quod natura canis est irasci, quoniam ad hoc est natura eius ordinata, sed hoc non est de natura hominis, cum homo magis secundum naturam suam sit ordinatus ad mansuetudinem, quoniam eius natura in medietate secundum naturam determinatam consistit. Similiter dicimus de rapere quod natura ferarum ad hoc est ordinata, non autem ita est de natura rationali.

PrevBack to TopNext