IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 5
UTRUM AVARITIA SIT CAPITALE VITIUM.
Et videtur quod non. 1. Dicit Gregorius super Iob: "Avaritiaaliquando oritur per elationem, aliquando per timorem. Dum enim quidam sumptuum necessaria timent, mentem ad avaritiam relaxant; sunt aliiqui, dum potentiores videri appetunt, ad alienarum rerum ambitum succenduntur". Secundum hoc ergo videtur semper oriri ex alio peccato; ergo non est capitale.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet avaritia sit vel sequatur ex alio aliquando, hoc non impedit quin sit capitale vitium, quoniam motus timoris aut elationis non sunt in eadem vi cum motu avaritiae, quoniam motus avaritiae est in vi concupiscibili, ut patet, et in motu appetendi et retinendi et non dandi danda, sed motus elationis potius sunt in irascibili vel rationali. Ad hoc vero quod non diceretur capitale vitium propter hoc quod oriretur ex illis, oporteret quod illi motus essent priores motu avaritiae et etiam quod in eadem vi.