Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 4

QUARE A SENSU VISU DICATUR ESSE CONCUPISCENTIA OCULORUM.

Quarto quaeritur quare a sensu visu dicatur esse concupiscentia oculorum.

Non enim videtur hoc convenire avaritiae, 1. cum homo caecus possit peccare peccato avaritiae, et ita avaritia sive concupiscentia oculorum non semper est secundum sensum visum.

2. Praeterea, avaritia potest esse appetitus scientiae; et constat quod scientia, proprie loquendo, non est de visibilibus aut aliis sensibilibus per se aut per accidens; ergo avaritia secundum suam generalitatem, secundum quam est peccatum, non videtur debere denominari a concupiscentia alicuius sensus.

3. Praeterea, aliquis videns equum potest delectari, non solum in pretiositate eius, sed etiam in pulcritudine eius. Ponamus ergo quod pulcritudo moveat eum ad appetendum, constat quod reducetur hoc peccatum ad concupiscentiam oculorum: quod videtur, cum ibi sit inordinatus appetitus habendi bonum mutabile subiacens fortunae. — Sed contra. Ista delectatio videtur esse delectatio carnalis, quemadmodum et delectatio quae est in visu pulcrae mulieris, et ita est secundum concupiscentiam carnis.

[Solutio]: 2. Ad quod dicendum, secundum quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, anima debite convertitur, cum scilicet ad Deum convertitur, et sic est meritum; aut indebite, cum scilicet ad creaturam, non referendo ad increatum, sed tunc aut convertitur ad bonum proprium interius, et sic est superbia, aut ad exterius, et sic fit curiosa, aut ad inferius, et sic fit carnalis. Sic. ergo iuxta primum sumitur "superbia vitae", iuxta secundum concupiscentia oculorum, iuxta tertium "concupiscentia carnis". Quia ergo bona exteriora maxime apprehenduntur a sensu visu, secundum quod dicit Philosophus quod certior est et plures nobis differentias rerum ostendit, et respectu illorum dicitur concupiscentia illa, ideo proprie dicitur "concupiscentia oculorum".

1. Similiter non valet quod obiciebatur de caeco. Licet enim color rei non possit pervenire ad visum huius caeci, tamen cognitio huius visus potest devenire ad oculum animae interiorem.

3. Ad illud quod quaeritur si appetatur equus propter sui pulcritudinem, ad quam radicem reducatur, dicimus, secundum Augustinum, X Confessionum, dicentem: "Ex hac evidentius discernitur quid voluptatis, quid curiositatis agatur per sensus; quodvoluptas pulcra, canora, suavia, sapida, lenia sectatur, curiositas autem iis contrariatentandi causa, non ad subeundam molestiam, sed ad experiendi noscendiquelibidinem". Patet ergo quod ille appetitus, in quantum movetur et pulcritudine, refertur ad concupiscentiam carnis. Si autem appeteretur possessio rei propter ipsam rem, reduceretur tunc ad concupiscentiam oculorum. Ad istud etiam est quod dicit Beda in Glossa super illud I Ioan. 2, 16: "Omne quod est in mundo" etc.; dicit enim: "Concupiscentia carnis est in omnibus quae ad voluptatem et delicias pertinent; concupiscentia oculorum est omnis curiositas, quae fit in magicis artibus, incontemplandis spectaculis, in superfluis acquirendis rebus temporalibus, in dignoscendiscarpendisque vitiis proximorum".

Sed obiciet aliquis quoniam, si superbia pertineat ad bonum interius et concupiscentia oculorum ad bonum exterius, cum scientia sit solum bonum interius et non exterius, videtur quod avaritia non sit ipsius scientiae. — Similiter potest obici quod superbia non potest esse alicuius boni exterioris.

Ad quod dicimus quod bonum interius quandoque induit rationem boni exterioris et e converso; verbi gratia, scientia est bonum interius, quandoque praetendit excellentiam, quandoque sufficientiam apparentem, et tunc induit rationem boni exterioris subiacentis fortunae quoad hoc. Primo ergo modo est superbia appetitus inordinatus scientiae, secundo modo avaritia. Similiter est in ceteris intelligendum.

PrevBack to TopNext