Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 2

QUID SIT MOTIVUM IN PECCATO GULAE.

Secundo quaeritur de motivo huius peccati. Cum enim in quolibet peccato sit aliquid appetibile, quod inordinate appetitum facit esse peccatum, ut in superbia excellentia, in ira vindicta, in avaritia sufficientia, quaeritur quid tale est in gula.

1. Non potest dici quod apparens sufficientia, quoniam, ut dictum est supra, appetibile avaritiae est sufficientia, et ita tunc non distingueretur hoc peccatum ab illo.

2. Forte dices quod apparens sufficientia alimenti, et hoc videtur probabile. — Contra: Multi sunt se ingurgitantes ex industria, accipientes ad superfluitatem et ultra sufficientiam; non ergo movet eos apparens sufficientia alimenti.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod apparens sufficientia alimenti movet in hoc peccato.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud ergo quod obicitur quod potius contingit ibi esse apparentem superfluitatem, ut patet in illis qui se ingurgitant: dicimus quod sicut superfluum et diminutum et sufficiens circa alimentum determinantur diversimode secundum diversas personas, secundum quod dicit Philosophus "quod Miloniest parum, magistro gymnasiorum est multum", eodem modo dicimus quod in multis est ita quod illud quod primo videbitur eis esse superfluum, postmodum ex prava consuetudine vix videbitur esse sufficiens; in multis etiam ipse appetitus absorbet iudicium: unde, si primo moveat eos sufficientia, postmodum autem ad ingurgitationem inclinatur eorum ratio.

PrevBack to TopNext