Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 1

QUID SIT GULA.

Ad primum sic: Definitur autem sic: Gula est immoderatus amor edendi.

Contra quod obicitur sic: 1. Secundum peccatum gulae non solum contingit peccare propter defectum debitae circumstantiae quoad quantitatem, sed etiam secundum qualitatem, substantiam et tempus, secundum quod dicit Gregorius et Isidorus ; sed ibi ponitur solum defectus quoad quantitatem per hoc quod dicitur "immoderatus" ; non ergo est sufficiens definitio.

2. Item, Augustinus: "Peccatum est privatio modi, speciei et ordinis". Ergo in peccato gulae attenditur privatio horum trium; ergo, cum in praedicta definitione solum ponatur privatio modi, non erit sufficiens.

3. Item, secundum Gregorium, una conditio gulae est, "quando homo anticipat tempus comedendi", et ibi videtur deficere ordo; similiter alia est, "quando quaerit lautiora cibaria", et ibi deficit species; et ita deberet definiri per privationem speciei et ordinis sicut per privationem modi.

4. Forte dicetur quod ly immoderatum sumitur ibi generaliter, secundum quod dicit defectum cuiuslibet circumstantiae. — Sed tunc obicitur, quoniam sicut necesse est ibi ponere debitas circumstantias contra superfluitatem, ita et contra indigentiam; sed constat quod ly immoderatum non dicit defectum nisi ex parte superfluitatis; ergo intelligeretur oppositum in opposito, si intelligeretur istud per illud.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod modus uno modo sumitur proprie, secundum quod determinate dicit mensuram sive quantitatem, et sic iuxta huius modi privationem non sumitur ratio generalis gulae. Alio modo dicit moderationem vel mensuram omnium circumstantiarum debitarum, maxime quoad excessum, et sic sumitur in ratione gulae.

2-3. Ad id ergo quod obicitur quod peccatum est privatio non tantum modi, sed etiam speciei et ordinis: dicendum quod verum est. Sed notandum est, secundum quod dicit Augustinus: qui tollit modum, tollit speciem et ordinem; et si est species, et ordo et modus; et si est ordo, et modus, et ideo potest privari vel prout ex opposito dividitur contra speciem et ordinem vel prout generaliter sumitur, ut contineat speciem et ordinem. Si primo modo, sic procedebat ratio; si secundo modo, sic ponitur in definitione.

4. Ad illud quod obicitur quod circa hoc contingit peccare secundum diminutionem sicut secundum superfluitatem, respondebitur infra. Explanabitur etiam quare quaedam capitalia secundum superfluitatem determinantur, quaedam secundum indigentiam et quare plura secundum superfluitatem et pauciora secundum diminutionem et quare Philosophus quasi circa omnem medietatem ponit utrumque et secundum superfluitatem et secundum indigentiam, Sancti autem non semper ita.

PrevBack to TopNext