Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 10

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 10

DE PROHIBITIONE EBRIETATIS.

Decimo quaeritur de poena huius peccati. Et quaeritur, si tam grave est istud peccatum, quare in quibusdam [partibus] permittitur et non ita graviter infligitur pro ipso poena sicut pro ceteris, ut sic saltem timore poenae revocarentur homines ab eo sicut et a ceteris?

[Solutio]: Ad quod dicendum quod "non rationi, sed voluptati, immocuidam caecitati mentis adscribendum est; unde nec a tali consuetudine averti possunt, et ideo cum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne deteriores fiant, si a tali consuetudine evellantur". Et loquitur Gregorius pro tempore ilio, in quo in illis partibus primo plantata fuit fides. Unde etiam parcitur, qui a multitudo est in causa, ne fiat in Ecclesia scissura.

PrevBack to TopNext