Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 11

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 11

UTRUM EBRIETAS FUERIT ANTE DILUVIUM.

Undecimo quaeritur: Cum ante diluvium fuerit luxuria, primum vero peccatum post diluvium fuerit ebrietas, unde hoc et quid per hoc designatur?

[Solutio]: Et ad hoc dicendum quod tunc erat quasi adhuc aetas adolescentiae, et in tali aetate solet regnare luxuria. Unde, secundum quod exprimit Scriptura, luxuria fui t praecipua causa ut veniret diluvium. Post etiam diluvium primo concessae sunt carnes in esum, secundum illud Gen. 9, 2-3; ante vero diluvium vescebantur homines fructibus; sed constat quod esus fructuum non in tantum expetit potum in ebrietatem, ut vinum aut huiusmodi, sicut et esus carnium. Et ideo potius, secundum quod exprimitur in Scriptura, primum peccatum ante diluvium fuit luxuria, post diluvium ebrietas, ut sic semper ascenderet corruptio peccati maior in genere humano.

PrevBack to TopNext