IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 3
UTRUM PECCET MORTALITER OMNIS INEBRIANS ALIUM.
Et videtur quod sic, 1. quia qui aufert alteri rem temporalem peccat mortaliter; sed qui inebria alterum multo plus videtur auferre, quoniam usum rationis; ergo peccat mortaliter.
Contra. a. Non plus videtur peccare quantum ad genus peccati quam inebriatus; sed iste non semper peccat mortaliter; ergo nec inebrians ipsum.
[Solutio]: Et dicendum quod, si quis credat alterum esse verecundum et quod prae verecundia non accipiat necessitatem suam, si alter invitet solum ad hoc ut ille accipiat necessitatem suam, non peccat invitans, etiam si ille accipiat plus quam necesse sit, et tamen peccabit iste. Si vero invitet ad accipiendum superfluum, ut sic excitetur benevolentia et familiaritas, tunc peccat venialiter. Si vero intenderet solum ut alter se ingurgitaret, tunc peccaret mortaliter, cum intenderet evertere statum mentis, et sic ei maius auferret quam si auferret ei temporale aliquod, quia auferret ei usum rationis.