Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 4

UTRUM EAEDEM SINT CIRCUMSTANTIAE EBRIETATIS ET GULAE.

Quarto quaeritur utrum eaedem conditiones sint ipsius ebrietatis, cuiusmodi dicebantur esse ipsius gulae, quae notabantur hoc versu: Laute, praepropere, nimis, ardenter, studiose.

Et videtur a. per inductionem quod similiter possint assignari circa gulam quoad immoderationem potus.

b. Praeterea, videtur hoc per praedictam Glossam Prov. 23, 31: apparet enim quod ibi sit conditio temporis, superfluitatis, studiositatis.

c. Item, de studiositate patet in textu paulo ante, ubi dicitur: "Etstudent calicibus epotandis".

d. Item, de lauticitate patet per hoc quod dicitur Amos 6, 2: "Bibentes vinum in phialis et optima unguento delibuti", ut sic scilicet delectentur in visu et affectu.

[Solutio]: Et dicendum quod illae conditiones ponuntur prout communiter sumuntur ad immoderationem quae et in cibo et in potu est etc.

PrevBack to TopNext