IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 7
DE EFFECTU PECCATI EBRIETATIS.
a. Et primo quoad servitutem dicit Ambrosius: "Non esset in homine servitus, si non fuisset ebrietas". Sic ergo videtur quod servitus sit primus effectus ebrietatis.
Contrarium videtur, 1. per hoc quod dicitur Ephes. ultimo, 5, super illud: "Servi, obedite dominis", Glossa: "Prima servitutis causa peccatum est". Sed hoc peccatum non fuit primum, cum de ipso non legatur ante diluvium, sed tantum post.
2. Praeterea, si servitus causatur ex peccato, maxime videtur causari ex maiori et graviori; sed multa sunt graviora quam ebrietas; non ergo ebrietas causa est servitutis.
3. Praeterea, si ebrietas esset causa servitutis, ergo servitus potius fuisset in Noe, qui inebriatus fuit, quam in Chanaan, filio filii sui.
Responsio: 1. Concedimus, secundum quod ostendit Augustinus, in XIX libro De civitate Dei, cap. 15, quod prima causa et directa servitutis fuit peccatum; unde haec causa fuit antequam de ebrietate aliquid legeramus. Tamen ipsa ebrietas fuit causa occasionaliter et indirecte quoad hoc, quoniam, si Noe non fuisset inebriatus, Cham filius eius non irrisisset eum, et si non irrisisset eum, nec Chanaan filio eius a Domino fuisset inflicta servitus nec a Noe praedicta ; et quoad hoc loquitur Ambrosius et iuxta hoc loquitur Augustinus, XIX libro De civitate Dei, cap. 15: "Nusquam Scripturarum legimus servum, antequamhoc vocabulo Noe iustus peccatum filii sui vindicaret".