Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 2, C. 6

DE AGGRAVATIONE PECCATI EBRIETATIS SECUNDUM CONDITIONEM PERSONARUM.

ARTICULUS I.

Utrum ebrietas sit maius peccatum in clericis quam in laicis.

Sexto quaeritur de aggravatione ebrietatis secundum status personarum.

Et quaeritur utrum ebrietas sit maius peccatum in clericis quam in laicis.

Quod non, videtur, 1. quoniam aequalis est pronitas in utrisque; ergo et aequale peccatum.

Contra. a. Laico non prohibetur ita sicut clerico, ut patet ex Concilio Carthaginensi, in quo dicitur: "Clerici edendi vel bibendi causatabernam non ingrediantur nisi in peregrinatione" ; et similiter ex VI Synodo: "Nulli licet clerico tabernas aut ergasterium habere. Si enim huiusmodi ingredi tabernam prohibetur, quanto magis alii ministrare in ea; si quis vero tale fecerit, aut cesset aut deponatur".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod aequalitas peccati aut inaequalitas non solum consistit in radice aut in genere peccati, sed etiam in circumstantiis, quoniam, secundum quod dicit Ambrosius, omne peccatum surgit ex contemptu et contemptus surgit ex omnibus peccatis. Licet ergo, quantum est de genere peccati, ebrietatis peccatum in illis esset aequale, tamen status personae aggravat, sicut in clerico, et ob hoc eis magis prohibetur.

ARTICULUS II

Utrum ebrietas sit maius peccatum in praelatis quam in subditis.

Quaeritur etiam an in praelatis sit maius peccatum quam in subditis.

Et videtur quod sic. a. Prohibitum est filiis Aaron bibere "vinum et omne quod inebriare potest", ut habetur Levit. 10, 8—9, et isti gerunt typum praelatorum; non similiter autem prohibitum est subditis; ergo maius est peccatum in praelatis ipsa ebrietas.

b. Item, in constituendo praelatum dicitur: Non vinolentum, ut habetur I ad Tim. 3, 3.

c. Item, Ephes. 5, 18: "Nolite inebriari vino", Glossa: "Nihil ita indecens est sicut ebrietas in eo qui debet iudicare".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod maius est peccatum et quod est aggravatio non solum ratione personae aut professionis, sed etiam ratione dignitatis, quoniam ebrietas inducit ignorantiam, ut habetur Isai. 28, 7: "Sacerdotes nescierunt prae ebrietate", et in eodem, 56, 11: "Canes impudentissimi nescierunt saturitatem" etc.

ARTICULUS III

Utrum sacerdoti evangelica liceat bibere vinum.

Quaeritur etiam an sacerdoti evangelico liceat bibere vinum.

Et videtur quod non, 1. per hoc quod Levit. 10, 9 fuit "vinum" interdictum sacerdoti legali, quando ingredi debebat tabernaculum, "et" etiam "omne quod potest inebriare" ; ergo multo magis sacerdoti evangelico, cum teneatur ad maiorem perfectionem et quotidie ingrediatur tabernaculum.

2. Item, ibidem dicitur quod "praeceptum sempiternum est" ; ergo debet adhuc durare praeceptum illud.

3. Item, ibidem: "Ut habeatis scientiam discernendi" etc.; sed adhuc est discretio ista necessaria sacerdoti evangelico, et ideo dicitur I Petri 3, 15: "Parati semper ad satisfactionem" etc.

4. Item, plus tenetur sacerdos evangelicus vacare caelestibus quam legalis; quod probatur per hoc quod dicitur I Cor. 6, 4: "Saecularia iudicia si habueritis" etc.; sed bibere vinum ab hoc retrahit, Prov. ultimo, 4: "Noliregibus dare vinum", Glossa: "Nihil de caelestibus cogitatur, ubi est voluptas carnalis". Sed ea solum quae sunt visibilia carnales scrutantur, et ita patet quod non licet sacerdoti evangelica vinum bibere.

Contra. a. Dicitur Timotheo sacerdoti, I ad Tim. 5, 23: "Modico vina utere".

b. Sed potest dici quod non est prohibitum simpliciter sacerdotem legalem abstinere a vino, sed solum antequam ingrediatur tabernaculum, et hoc facit sacerdos evangelicus, qui ieiunus accedit ad altare; et hoc videtur dicere Isidorus, super illud Levit. 10, 9 in Glossa, dicens: "Adhuc hanc legem Ecclesia custodit, neque omnino abstinere praecepit, sed quando adtabernaculum vel ad" altare testimonii debebatI accedere". — Sed contra hos dicit Augustinus quod quolibet die debebat ad altare ingredi, et tamen ibi scriptum est quod debet abstinere quando ingreditur ad altare, et quotidie ingreditur ad altare, quoniam ad altare incensi vel holocaustorum.

c. Item, videtur quod ad minus in primitivo statu Legis debebant quolibet die abstinere, quoniam tunc erant officia indistincta: debebat enim quilibet esse paratus semper, et non esset nisi semper abstineret. Postea tamen aliter esse potuit, quoniam officia fuerunt distincta, et dicitur I Paralip. 24. Tunc, enim videtur quod non tenerentur nisi solum tempore quo debebant exequi sua officia. Sed adhuc remanet quaestio quae prius.

[Solutio]: 1-4. Ad quod dicendum quod, sicut dicitur I Cor. 10, 11: "Omnia contingebant illis in figura", maxime quae erant sacramentalia et ceremonialia; unde illa evacuata sunt adveniente Evangelio, sed moralia complentur ibi, quoniam Evangelium non solum prohibet opus aut animum procedentem ad opus, sed etiam ipsum animum in se. Dicimus ergo quod istud fuit ceremoniale et iere quidquid est in Levitico nisi in 19. Si ergo spiritualiter intelligeretur illud, referretur ad prohibitionem peccati, sicut praeceptum de immunditiis, ut patet ad Rom. 13, 13 et I ad Tim. 3, 3. Dicimus ergo quod illud praeceptum adhuc remanet secundum spiritualitatem et etiam arctius debet observari, quoniam sacerdotes non solum debent se abstinere ab ebrietate, quae est peccatum, sed ab occasione peccati et ab eo quod est impeditivum sui officii, et ideo non dicitur simpliciter Timotheo: "Vino utere", sed addidit modica. Sed quia illi carnales erant, intelligebant illud ad litteram, non spiritualiter, sicut illud praeceptum: "Non indueris veste contexta lana et lino" ; cuius ratio erat quoniam ministrantes idolo solebant habere huiusmodi vestes. Similiter sacerdotes idolorum solebant uti veste staminea, et ideo illa vestis prohibita est; respiciebant tamen illud solum, quia praeceptum.

2. Ad illud vero quod dicitur quod fuit praeceptum sempiternum, dicimus quod hoc intelligitur secundum spiritum, non secundum litteram, secundum illud II Cor. 3, 6: "Littera oceidit" etc.

ARTICULUS IV.

Utrum religiosi teneantur abstinere a vino.

Quaeritur etiam an religiosi teneantur abstinere a vino.

Et videtur quod sic, 1. per hoc quod dicitur Num. 6, 3-4 de Nazaraeis quod a vino et ab "omni" eo "quod inebriare potest", debent abstinere; et illi erant tunc religiosi; ergo, cum religiosi evangelici debeant esse maioris perfectionis, debent multo magis abstinere. — Item, idem obicitur de Rechabitis, de quibus Ierem. 35.

2. Item, Bernardus, Ad Fulconem: "Quo modoignis et aqua simul esse non possunt, sic spirituales et carnales deliciae senon compatiuntur in eodem". Sed carnales deliciae sunt in vino, et religiosorum est fugere eas et inhiare spiritualibus.

3. Item, in regula B. Benedicti praecipitur abstinentia a carnibus, non a vino; in regula Ionadab e converso; in regula similiter Mahometi praecipitur abstinentia a vino, non a carnibus; in regula Ecclesiae catholicae a carnibus, non a vino, in tempore Quadragesimae. Quaeritur unde hoc. Videtur quod in regula B. Benedicti et in regula Ecclesiae in Quadragesima debeat praecipi abstinentia a vino, quoniam ibi debet esse perfectio maior et constat quod vinum plus inflammat ad libidinem quam carnes.

4. Item, regula B. Benedicti libram panis et heminam vini, id est libram et dimidiam, concedit; sicut ergo videtur monachus peccare, si tempore non debito comedat carnes, sic si plus de pane aut de vino accipiat. Quare ergo contra illud non praedicatur sicut et contra istud?

[Solutio]: 1. Et dicendum quod verum est quod in tempore consecrationis debebant Nazaraei abstinere a vino, postmodum tamen poterant bibere, ut in eodem Num. 6, 20 habetur, et ibidem in Glossa hoc dicitur. Dicimus ergo, sicut prius, quod illud secundum litteram fuit ceremoniale; unde nec sic debuit remanere, sed solum quoad intellectum spirituale. Ab iis ergo debet se religiosus abstinere, "sed postmodum debet bibere vinum devotionis".

2. Ad id ergo quod dicit Bernardus, dicimus quod deliciae, prout sonant in culpam, non possunt simul manere cum spiritualibus, sed solum prout sonant in occasionem peccati.

3. Ad illud quod obicitur de Quadragesima, dicimus quod ibi datur decima dierum, et est tempus ad satisfaciendum pro peccatis a carne et spiritu contractis, et ideo fit abstinentia.

Notandum etiam, secundum quod dicit Ambrosius, quod "terra maledicta est", ut patet Gen. 3, 17, et aqua benedicta, ut patet Gen. 1, 22, et maledictio facta est propter esum. Quoniam ergo gressibilia ortum habent a terra, ideo ratione originis fit abstinentia ab iis tempore determinato, nec tamen a piscibus.

Sed videtur opponi de volatilibus quod non debemus ab iis abstinere, cum habeant ortum ab aquis sicut et pisces. — Ad quod dicimus quod, licet habeant originem ab aquis, tamen morantur in terra, et ideo in eadem sententia debuerunt esse cum reptilibus.

Nota etiam quod a carnibus debet proprie fieri abstinentia, quoniam nutritur simile simili; sed caro habet potentiam propinquiorem ut fiat caro, et ideo perfectius est abstinere a carnibus.

Sed adhuc obicitur de fructibus, qui videntur habere originem a terra, quod ab iis debeamus abstinere. — Ad quod dicimus quod, licet oriantur a terra, tamen statum habent innocentiae, in quo fuerunt concessi, sed carnes non fuerunt concessae nisi post diluvium, ut patet Gen. 9, 2-4.

Sed adhuc obicitur quoniam vinum non videtur fuisse concessum ante diluvium et tamen est de iis quae oriuntur a terra. — Et dicimus quod, licet non legatur quod homines uterentur vino ante diluvium, nihilominus poterant uti, sed vinea non reddebat tunc fructum suum, antequam Noe plantaret eam. Unde est dicendum eam non tunc primo fuisse, quoniam ante lapsum fuit cum ceteris arboribus, sed tunc non excolebatur.

Ad illud quod quaeritur de lege Mahometica, dicimus quod non prohibuit vinum quia esset provocativum ad libidinem, quoniam ipse concessit abusum mulierum, sed propter hoc quod inducit ebrietatem, quae subvertit usum rationis.

4. Ad ultimum dicimus1 quod regulariter illud dictum est, potest tamen dispensari ad plus secundum exigentiam personarum; sicut enim dicit Philosophus, "quod uni est parum alteri est magnum".

PrevBack to TopNext