IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 3
DE FILIABUS IRAE.
ARTICULUS 1.
De ratione numeri filiarum irae.
Consequenter dicendum est de ratione numeri filiarum irae et dubitabilium quae incidunt circa numerum.
Ponuntur autem, secundum Gregorium, sex filiae irae: "rixa, tumor mentis, contumelia, clamor, indignatio, blasphemia".
Ratio autem istius numeri potest sic accipi: illud enim quod gignitur ex ira est illatio vindictae aut dispositio ad illationem. Dispositio autem ad illationem est tumor mentis; est autem tumor mentis voluntas vindicandi disponens se ad vindicandum propter impetum irascibilis. Ipsa vero illatio vindictae aut est in facto, et dicitur rixa: rixa enim est libido vindicandi in iniuriam tacti procedens; et hoc patet per hoc quod dicitur ad Gal. 5, 20, ubi dicitur quod "rixae sunt quando ex ira invicem se percutiunt". In animo ergo dicitur tumor mentis, in facto vero dicitur rixa. Si vero est in verbo, aut est iniuria in Deum vel in sanctos, eo quod non vindicant ipsum vel quia aestimat per ipsos impediri vindictam, et dicitur blasphemia; aut est respectu iniuriantis, et hoc est per exaltationem vocis ut ab aliis cognoscatur, et dicitur clamor, aut per prolationem turpium contra iniuriantem, et dicitur contumelia; si vero est in signo, tunc dicitur indignatio. De istis autem genitis ex ira dicitur ad Ephes. 4, 31: "Ira et indignatio et clamor et blasphemia tollantur a vobis".
ARTICULUS II.
Dubitabilia circa rationem numeri filiarum irae.
1. Et primo, cum contingat irasci et illa ira sistat in corde tantum et ex illa nascitur odium, quare odium non ponitur tilia irae?
2. Secundo, de indignatione, quae videtur nasci ex vana gloria vel superbia: superborum enim est indignari proprium et reputare alios viles.
3. Tertio, cum contingat adversarium iuvari per hominem et istud aestimat iracundus sicut per Deum et per sanctos, quare non generatur aliquod vitium respectu hominum sicut respectu Dei, quod dicitur blasphemia?
[Solutio]: 1. Ad primum dicendum quod odium non numeratur tilia, quia odium, ut ad iram pertinet, idem est quod ira: "ira enim inveterata odium" dicitur. Odium ergo mater est praedictorum vitiorum: est enim idem quod mania, quae est secunda species irae secundum Damascenum.
2. Ad secundum dicendum quoniam indignatio solet accipi dupliciter: uno modo pro superbia, quae non reputat alios dignos sua societate vel locutione et aspectu, et est idem quod quarta species superbiae, quae appellatur plus omnibus sive contemptus quo reputantur proximi viles. Alio modo aliter sumitur indignatio pro voluntate, qua alios per signa molestiae contristari desideramus, idcirco eis subtrahimus locutionem et societatem. Isto secundo modo ad iram, primo modo ad superbiam pertinet.
3. Ad tertium dicendum quoniam, etsi contingat irasci contra hominem adiutorem adversarii, non tamen per aliam viam vindicta ei infertur quam adversario, et ideo non est aliud ab aliis. Contra adiutorem Deum vel sanctos est novus modus peccandi, et quia non potest Deo iracundus nocere opere, maledicit ore vel res ei consecratas vel apparatas deturpat vel dissipat, et istud est peccatum blasphemiae, secundum quod hic accipitur.