Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 4

DE FILIABUS ACIDIAE.

Consequenter dicendum est de filiabus acidiae. Secundum Gregorium assignantur sex, quae sunt: "malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis circa illicita". Primo ergo quaerenda est ratio numeri; secundo, dubitabilia quae accidunt circa numerum.

ARTICULUS I

De ratione numeri filiarum acidiae.

Et primo quaeritur ratio numeri secundum Gregorium, deinde secundum Isidorum.

Ratio vero numeri secundum Gregorium haec est: cum enim acidia sit aversio a laborioso et gravi cum conversione ad quietem, ex parte conversionis ad quietem generat vagationem mentis circa illicita, in quibus quaerit quietem; unde dicit Gregorius: "Tristitia, non habens in se unde laetetur, forisquaerit". Ex parte vero aversionis a laborioso, aut sumitur nascens comparatione ad opus ipsum quod laboriosum est aut comparatione inferentis aliquid grave. Si respectu inferentis grave, aut est intra in animo, et dicitur malitia, aut extra in signo, et dicitur rancor. Si vero respectu operis laboriosi, aut est respectu aggrediendi, et dicitur pusillanimitas: pusillanimitas enim est timor aggrediendi; aut est respectu proficiendi, et dicitur torpor; aut respectu consummationis, et dicitur desperatio.

Secundum Isidorum autem assignantur aliae filiae tristitiae, aliae acidiae. Tristitiam autem dicit in quantum recedit a gravi et laborioso, ad quod tenetur, acidiam vero in quantum se convertit ad quietem indebitam. Quatuor autem sunt nascentia ex tristitia: "rancor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio", quae sic distinguuntur, ut rancor et amaritudo ad grave sive molestum referantur, pusillanimitas et desperatio ad laboriosum — grave autem est in sustinendo, laboriosum in operando — amaritudo autem est animi in se impotentis sustinere, rancor vero est manifestatio in signo exteriori; respectu vero laboriosi in aggrediendo pusillanimitas, in perficiendo desperatio. De acidia vero oriuntur septem: "otiositas, somnolentia, importunitas, mentis inquietudo, corporis instabilitas, verbositas, curiositas". Cum enim acidia sit voluntas inordinate appetens quietem, aut putat invenire quietem per cessationem ab opere debito aut per opus. Si per cessationem ab opere, duo generat vitia: otium, quo cessat a bonis operibus in vigilando, et somnolentiam, qua per dormitionem cessat, cum possit sine impedimento, operari. Si vero per opus, aut per opus debitum aut per opus indebitum. Si per opus debitum, hoc non est nisi quia indebite vult facere ut per hoc cessare cogatur, et sic generatur importunitas. Si vero per opus indebitum, aut hoc est per actum intrinsecum aut per actum extrinsecum. Si per intrinsecum, dicitur inquietudo mentis, qua non cessat cogitare vel desiderare vana. Si vero per extrinsecum, aut hoc est per corporis mutationem de loco ad locum, et dicitur corporis instabilitas; aut per verborum effusionem, et dicitur verbositas; aut per sollicitudinem explorandi ea quae geruntur apud alios, et dicitur curiositas.

ARTICULUS II

Dubitabilia circa rationem numeri filiarum acidiae.

Secundo quaeritur de dubitabilibus, quae incidunt circa rationem numeri harum filiarum.

1. Et primo de diversitate in assignando filias secundum Gregorium et Isidorum. Aut enim alter est superfluus aut alter diminutus aut, si non, necesse est ut reducatur assignatio quae est secundum numerum maiorem ad numerum minorem.

2. Item, desidia est peccatum quo quis a bono opere desistit; similiter emissio peccatum est quo quis deserit actum debitum; similiter negligentia, qua quis deserit debitam circumstantiam; similiter et pigritia peccatum est quo quis in bono operando tepescit. Quare ergo non sunt numerata inter filias sicut torpor et pusillanimitas?

3. Item, malitia quaerit nocere; nocere autem intentio irae est; ergo est eius filia.

4. Item, malignitas et nequitia, quae eiusdem rationis videntur esse, quare non ponuntur filiae acidiae sicut et malitia?

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod neuter est superfluus nec diminutus, sed Isidorus distinguit in membris vitiorum positorum a Gregorio. Quod patet sic: nam sub vagatione mentis, quae est ultima filia secundum Gregorium, comprehenduntur haec vitia: inquietudo mentis, corporis instabilitas, verbositas, otiositas, sicut patet in praeassignatis eorum definitionibus Sub torpore, qui est penultima filia secundum Gregorium, comprehenduntur otium, somnolentia et etiam importunitas ex consequenti, quod patet consideranti praedicta. Amaritudo vero, secundum Isidorum, idem est quod malitia secundum Gregorium, sicut patet ex verbo Isidori, in libro De conflictu vitiorum. Dicit enim: "Perpende quanto moerore movendisunt qui tantoamaritudinis felle contra te versantur", Unde moeror iste idem est quod amaritudo sive malitia, qua aliis malum molimur propter illatam gravedinem, quam amaro animo valde suscepimus. In omnibus aliis conveniunt Gregorius et Isidorus.

2. Ad secundum dicendum quod desidia, omissio, negligentia, pigritia et similia sub torpore comprehenduntur; sed tamen distinguuntur. Nam pigritia idem est quod torpor, et sunt a parte agentis; sed pigritiae ratio est eo quod pigeat difficultas gravedinis, torpor vero respicit appetitum quietis. Nec est contrarium praedictis, ubi dictum est torporem sumi ex parte aversionis a gravedine: istud enim verum est, si propter amorem quietis. Desidia vero, omissio, negligentia ex parte actus, sed desidia commune est ad omissionem et negligentiam, omissio vero est desidia sive deserentia actus debiti ; negligentia vero deserentia debitae circumstantiae. Negligentia vero idem est quod ignavia, quod vitium est ex hoc quod homo in nullo opere debitam adhibet discretionem sive diligentiam, ut scilicet fiat cum debitis circumstantiis.

3. Ad tertium dicendum quod malitia dupliciter potest sumi: uno modo pro voluntate inferendi nocumentum adversanti, et sic idem est quod odium, et ita tilia irae; alio modo pro machinatione mali inferendi ei quem suspicamus inferre gravedinem, et sic est filia acidiae.

4. Ad illud vero quod quaeritur de malignitate, dicendum quod idem est quod rancor. Malignitas enim est voluntas nocendi alii, quamvis potentia desit; nequitia vero sub malitia comprehenditur: est enim nequitia malitia qua quis audet malum quod nequit.

Et sic patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext