Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 7

DE FILIABUS LUXURIAE.

Consequenter dicendum est de filiabus luxuriae, quae sunt octo secundum Gregorium, scilicet "caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horrorsive desperatio futuri" ; secundum Isodorum vero quatuor ponuntur, scilicet "turpiloquia, scurrilia, ludicra, stultiloquia". Primo ergo ponenda est ratio numeri; deinde subdendae sunt dubitationes circa numerum vel ea quae numerantur.

ARTICULUS I

De ratione numeri filiarum luxuriae.

Ratio autem numeri haec est: Peccatum, quod generatur ex luxuria, aut est secundum deordinationem rationabilis aut irascibilis aut concupiscibilis. Secundum deordinationem autem rationabilis sunt duo peccata: secundum enim deordinationem ad superiora, quae sunt contemplanda, dicitur caecitas mentis; secundum deordinationem autem ad inferiora agenda, dicitur inconsideratio. — Similiter secundum inordinationem irascibilis duo vitia generantur: aliquando enim habet inordinationem in patiendo, et dicitur inconstantia; aliquando in aggrediendo, et dicitur praecipitatio. — Secundum autem deordinationem virtutis concupiscibilis generantur quatuor peccata: quorum duo respiciunt affectionem rei praesentis, alia vero duo respiciunt affectionem rei futurae. Est enim affectio indebita ad rem praesentem secundum amorem nimium, et secundum hoc dicitur amor sui, et intelligitur de amore carnali; vel secundum detestationem eius quod summe amandum est, et secundum hoc ponitur odium Dei. Respectu vero futuri, aut boni mutabilis aut boni incommutabilis. Si respectu boni mutabilis, dicitur affectus praesentis saeculi: affectus enim praesentis saeculi est voluntas, qua desiderat homo permanere in bonis mutabilibus ut eis fruatur. Si vero fuerit respectu boni incommutabilis futuri, dicitur desperatio: desperatio enim futuri est voluntas de aeterna vita desperans. — Vel aliter possunt ista quatuor vitia accipi, ut duo respiciant personam, duo respiciant rem: personam respiciunt amor sui et odium Dei; rem respiciunt affectus praesentis saeculi et desperatio futuri. Secundum inordinationem vero in appetitu respectu substantiae inferioris dicitur peccatum, quod est amor sui; secundum inordinationem autem fugae respectu substantiae superioris dicitur odium Dei. Secundum inordinationem autem appetitus respectu praesentis boni dicitur illud peccatum quod est affectus praesentis saeculi; secundum inordinationem autem fugae respectu boni futuri dicitur horror sive desperatio futuri. Et sic in universo sunt octo nascentia ex luxuria.

Secundum autem Isidorum ponuntur quatuor nascentia ex parte sermonis: sapientiae enim in sermone opponitur stultiloquium, bonitati vero secundum tres conditiones opponuntur alia tria. Oportet enim considerare quod decet, quod licet, quod expedit: ei quod decet opponitur turpiloquium; ei quod licet, scurrilitas; utilitati vero ludicra opponuntur,

ARTICULUS II.

Dubitabilia circa rationem numeri filiarum luxuriae.

Secundo dubitatur de ratione numeri harum filiarum.

1. Et primo de inconstantia et praecipitatione, quia videntur idem esse quod instabilitas vel inquietudo mentis, quas ponit Isidorus filias acidiae.

2. Item, de amore sui dubitatur. Nam dicit Augustinus quod "fundamentum civitatis diaboliest amor sui". Ergo magis debet assignari filia superbiae, quae est "initium amnis peccati", quam luxuriae.

3. Item, odium est genus ad odium Dei et odium proximi. - Item, odium nascitur ex invidia; ergo est eius species. — Item, odium Dei non est filia luxuriae.

4. De aliis etiam multipliciter dubitatur; sed per assignatam numeri rationem patet solutio. Dubitabit tamen aliquis de omnibus: nam per istas non intendit luxuriosus assequi finem suum; ergo non sunt filiae luxuriae.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod non est idem inconstantia et inquietudo mentis sive instabilitas. Inconstantia enim est quae statum in bono impedit propter adversa et contraria voluptati carnis, quae nolumus sustinere; inquietudo vero mentis et instabilitas corporis sunt propter prospera adipiscenda.

2. Ad secundum dicendum quoniam amor sui sumitur large pro adhaerentia qua homo se diligit inordinate plus quam debet vel plus quam Deum, et sic "amor fundamentum civitatis diaboli est". Sumitur etiam stricte pro amore quo homo inordinate diligit se quantum ad suum inferius, id est carnem, et sic est filia luxuriae: nam luxuria est quae maxime inclinat animam ad amorem carnis.

3. Ad tertium dicendum quoniam odium, quod est filia invidiae, est odium proximi, quod apparet nasci ex tristitia de alieno bono; odium vero Dei filia est luxuriae: nam amor inferioris, id est carnis, immoderatus in luxuria est, et ideo maxima inclinatio est ad inferius; unde sequitur maxime recessus a superiori, quod pertinet ad odium Dei.

4. Ad ultimum dicendum quoniam praeassignata vitia immediate ex voluptate vel opere luxuriae nascuntur et ordinantur ad finem aut sicut tendentia ad finem, quemadmodum inconsideratio et praecipitatio et amor sui et affectus praesentis saeculi. Tanta enim est voluptas illa, quae est finis luxuriae in actu, quod ratio inconsiderate, irascibilis impetuose, concupiscibilis toto affectu quantum ad intrinsecus, ut in amore sui, quantum ad extrinsecus, ut in affectu saeculi, moveantur ad ipsam. Et sic patet qualiter huiusmodi vitia ordinentur ad huiusmodi voluptatem tamquam tendentia ad finem suum. Reliqua vero omnia reducuntur ad finem sicut fugientia adversantia fini, id est voluptati secundum carnem, quae est secundum tactum in coitu maxima: ut caecitas mentis, cum desipiunt spiritualia; inconstantia, quae statum in bono non tenet propter gravitatem vel adversitatem; odium Dei, cui displicet iustitia Dei et movetur contra ipsam; horror vel desperatio futuri saeculi, quae refugit poenam et desperat de praemio. Haec omnia adversantur voluptati secundum carnem: sapor spiritualium, status in poenitentia, Dei iustitia, poena aeterna cum elongatione gloriae.

PrevBack to TopNext