Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 2, C. 6

DE FILIABUS GULAE.

Consequenter dicendum est de filiabus gulae, quae ponuntur quinque secundum Gregorium: "inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo mentis circa intelligentiam". Primo ergo ponenda est ratio istius numeri; secundo proponuntur dubitabilia circa numerum.

ARTICULUS 1.

De ratione numeri filiarum gulae.

Ratio numeri haec est: peccatum, quod gignitur ex gula, aut est in intellectu, et dicitur hebetudo mentis; aut est in effectu, et hoc contingit dupliciter: vel operis, et dicitur immunditia, vel sermonis, et hoc dupliciter: vel per turpitudinem verborum, et dicitur scurrilitas, vel per superfluitatem, et dicitur multiloquium; si vero est in affectu, dicitur inepta laetitia. Et secundum hoc sunt quinque peccata quae ex gula gignuntur. Secundum Isidorum autem sunt duo: "comessatio et ebrietas" ; comessatio est in cibis, ebrietas autem est excessus in potibus.

ARTICULUS II.

Dubitabilia circa rationem numeri filiarum gulae.

Secundo quaeritur de dubitabilibus circa numerum, quia videntur multo plures tiliae gulae quam quae dictae sunt.

1. Nam dicitur Eccli. 31, 38: "Vinum multum potatum irritationemet iram et ruinas multas facit". Ergo irritatio et ira sunt filiae gulae. — Item, Prov. ultimo, 4: "Nullum secretum, ubi regnat ebrietas". Ergo revelatio secreti est filia gulae. — Item, Prov. 23, 33: "Oculi tui videbunt extraneaset os tuum loqueturperversa", Glossa: "Pene naturale est vitium mulierem post vina in corde concupiscere, comitante etiam turpitudineverborum". Ergo luxuria est filia gulae.

2. Secundo dubitatur de inepta laetitia. Nam ipsa videtur concomitari omne peccatum, Prov. 2, 14: "Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis". — Item, dicit Augustinus: "Amor, habens id quod amatur et fruens eo, laetitia est". Sed talis amor generalis est ad multa vitia, et sic dicitur ineptus, et ad multas virtutes, et sic dicitur aptus amor sive ordinatus; non est ergo speciale peccatum inepta laetitia. — Item, inepta laetitia fere semper vel frequenter ordinatur ad finem luxuriae; ergo erit huius filia.

3. Tertio dubitatur de scurrilitate: nam Isidorus ponit eam filiam luxuriae. — Item, multiloquium circa illicita videtur idem quod scurrilitas: nam circa licita non erit mortale, iuxta illud Matth. 12, 36: "De omni verbo otioso" etc.; ibi dicit Hieronymus: "Ut de frivolis et fabulis; scurrilia autem non sunt otiosa, sedcriminosa".

4. Quarto dubitatur de immunditia. Ipsa enim magis videtur pertinere ad luxuriam quam ad gulam. - Item, cum talis immunditia non sit nisi vomitus vel eructatio, haec autem non sunt nisi poena, non erit peccatum immunditia.

5. Quinto dubitatur de hebetudine. Nam hebetudo videtur nasci ex quolibet peccato: omne enim peccatum, per hoc quod privat modum, speciem et ordinem, hebetudinem mentis inducit. — Item, videtur quod sit idem quod prima filia luxuriae, quae dicitur caecitas. Nam super illud Prov. 23, 29: "Cui vae" ? etc., dicit Glossa: "Immoderatus haustus vini exterioris et interioris visus ingerit caecitatem". — Item, cum peccatum omne sit voluntarium, nulla autem hebetudo voluntaria, nulla hebetudo erit peccatum.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quoniam ira et irritatio, revelatio secreti etc. non generantur proprie ex gula, quia nec immediate nec per se, sed accidentaliter. Propter hoc enim quod nutrit et irritat fomitem, dicuntur ex gula provenire illa peccata, quae immediate nascuntur ex fomite nutrito et irritato per gulam. Per hoc solvuntur omnia primo obiecta.

2. Ad secundum dicendum quod inepta laetitia dicitur large pro quocumque gaudio surgente ex libidine, qua volumus delectari in gesticulatione corporis et musicis instrumentis et lusibus carnalibus, et sic inepta laetitia nascitur ex gula vel ex luxuria, sed differenter. Nascitur enim ex voluptate gulae: nam per hoc incitatur libido in gustu, ut delectabilius exerceat actum suum ex hoc quod iucundius cibaria sumuntur, et ideo recte filia gulae dicta est. Ex voluptate vero luxuriae ante actum aliquando nascitur et ad finem eius ordinatur, sed ex opere minime, ideoque non ita convenienter luxuriae filia dici potest.

3. Ad tertium dicendum quod obicit de scurrilitate sicut de inepta laetitia: nam ex opere et voluptate gulae scurrilitas nascitur, et hoc consideravit Gregorius ; ex voluptate vero luxuriae, quamvis non ex opere, et illud consideravit Isidorus. Differentia vero inter multiloquium et scurrilitatem patet consideranti suppositas eorum rationes et definitiones, et quantum ad materiam et quantum ad formam. Nam multiloquium est in verbis quibuscumque inordinata multiplicatio ; scurrilitas est solum in verbis turpibus et inhonestis ; item, multiloquium libidinis in gustu conservativum est, scurrilitas excitativa.

4. Ad quartum dicendum quoniam immunditia non accipitur pro turpitudine et foeditate, quae est contraria munditiae, sed pro voluptate sive pro immoderato appetitu, quo homo ingurgitat se et repletur cibariis, ex quo sequitur immunditia et foeditas in vomitu et eructatione, a qua sequela istud peccatum trahit nomen suum ut dicatur immunditia.

5. Ad quintum dicendum quod hebetudo accipitur multipliciter. Nam est hebetudo naturalis carentia subtilitatis intellectus ex inepto proveniens instrumento, et est hebetudo defectus penetrandi spiritualia; et est voluntaria hebetudo, et est duplex: nam aut est hebetudo cognitionis aut affectionis. Si cognitionis, sic est filia gulae: est enim voluntarius error iudicii circa bona spiritualia, ut cum iudicamus bona spiritus esse mala eo quod sunt aspera carni, ut ieiunia, vigilias et alias fatigationes poenitentiae; unde Eccli. 1, 32: "Execratiopeccatoris cultura Dei". Secundum hoc dicitur opponi gula dono intellectus. Si affectionis, sic est filia luxuriae et dicitur caecitas mentis. Est enim talis caecitas desipientia dulcedinis Dei vel error voluntarius circa illam, de qua Eccli. 1, 26: "Execratio peccatoribus sapientia". Et ratione huius dicitur luxuria opponi dono sapientiae.

Et per haec solvuntur obiectas.

PrevBack to TopNext