Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 1, C. 1

PENES QUID ACCIPIATUR HAEC DIVISIO.

Prima ergo quaeritur circa primum. Videtur enim quod non debeant esse nisi duae differentiae. 1. Cum enim duae sint partes animae, cognitiva et motiva, peccatum autem sit in anima ex occasione defectus in alterutra parte, erunt tantum duae differentiae; defectus enim in parte cognitiva generaliter est ignorantia, defectus autem in parte motiva est infirmitas: haec enim comprehendit et infirmitatem quae est animae ex coniunctione ad carnem et quae est animae secundum se ipsam, vel, si infirmitas tantum accipiatur ipsius animae secundum coniunctionem ad carnem, tunc manifestum es.

2. Item, industria sive certa scientia et ignorantia opponuntur; sufficienter ergo omne peccatum dividitur per illa duo: omne enim peccatum aut scienter aut ignoranter committitur.

3. Praeterea, malitia est peccatum; cum ergo determinantur causae peccati, non debet malitia computari inter causas sive occasiones peccatorum; sufficiunt ergo reliquae duae differentiae.

4. Item, videtur quod unica differentia sufficiat ut omne peccatum dicatur ex infirmitate. Omne enim peccatum aut est "ex timore male humiliante" aut "ex amore male accendente" ; sed utrobique est infirmitas: quidam enim peccant ex infirmitate amoris, quidam ex infirmitate timoris.

5. Praeterea, omne peccatum aut est ex infirmitate mentis aut ex infirmitate carnis. De qua duplici infirmitate dicitur in Psalmo, super illud: "Infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt". Per infirmitatem enim virtutis intelligitur infirmitas animi, per conturbationem ossium infirmitas carnis; ex altero autem horum provenit omne peccatum; videtur ergo omne peccatum ex differentia infirmitatis procedere.

6. Similiter potest ostendi quod omne peccatum ex ignorantia procedit: "Omnis enim malus ignorat", sicut dicit Philosophus, et dicit Dionysius quod "nullus respiciens ad malum, in quantum huiusmodi, operatur". Si ergo peccans omnis respicit ad id quod malum est, peccans omnis nescit illud esse malum; ergo omne peccatum est ex ignorantia.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod divisio supra dicta quoad sufficientiam necessarium est quod sit trimembris, secundum quod dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Alia sunt peccata infirmitatis, alia imperitiae, alia malitiae", et ponit talem distinctionem quod infirmitas opponitur virtuti, imperitia sapientiae, malitia bonitati. Differunt autem haec tria secundum posse, scire et velle; ex defectu ergo alicuius istorum primo provenit omne peccatum. Ignorantia vero ex parte animae accipitur quoad cognitivam, infirmitas ex parte ipsius animae in coniunctione ad carnem, malitia vero ipsius voluntatis quoad motivam, cum neutra praedictarum, scilicet ignorantiae vel infirmitatis, advenit voluntati, sed opposita ei sunt. Sic ergo patet ratio praedictae divisionis. Cum enim peccatum est in voluntate, aut accidit ex inclinatione ignorantiae, quae est in cognitiva, aut ex inclinatione infirmitatis, quae est ex parte carnis: "corpus" enim "quod corrumpitur, aggravat animam" ; aut est ex defectu, qui est in sola voluntate cum oppositis ignorantiae et infirmitatis, cum scilicet potest facere bonum potentia facili et scit, vult tamen contrarium.

[Ad obiecta]: Si vero quaeratur utrum duae differentiae vel una sola sufficiat, respondendum est ad obiecta.

1. Ad primum sic dicendum est quod, licet duae poenae sint naturae vitiatae, scilicet ignorantia et difficultas seu infirmitas, sicut dicit Augustinus, ut scilicet vel scienda nesciat vel impediente difficultate cognita implere non valeat, non tamen omne peccatum ex altera istarum differentiarum est; sed omne peccatum ex altera istarum causarum est quod quoddam peccatum praetendit colorem quemdam excusationis, praeter ista autem est illud quod non habet in se causam excusationis, scilicet peccatum quod est ex certa malitia. — Ad id autem quod obicitur de duabus partibus animae, penes quarum unam accipitur ignorantia, penes alteram autem infirmitas: dicendum est quod causa, quae est in parte motiva, non est tantum ex infirmitate ex parte carnis, sed etiam ex malignitate mentis, non quam habet ex natura, sed ex naturae corruptione et deliberata voluntate.

2. Ad secundum vero dicendum quod industria sive scientia et ignorantia, licet opponantur, non tamen sunt opposita immediata prout hic accipiuntur: non enim omne peccatum quod scienter fit, ex industria fit vel ex certa malitia. Potest enim ille, qui scit esse peccatum, aut ex infirmitate trahi ad peccatum aut, nulla existente infirmitate huiusmodi, trahi ad peccatum. Si ex infirmitate trahatur ad peccatum, licet scienter fiat, non dicitur esse peccatum ex industria. Unde ita attendenda est divisio: aut scit esse peccatum aut nescit esse peccatum. Si nescit esse peccatum et ex hoc procedit ad peccatum, dicitur peccatum ex ignorantia. Si vero scit, aut ex infirmitate carnis trahitur aut ex alia causa. Si ex infirmitate, dicitur esse peccatum ex infirmitate, licet scienter fiat; si vero, existente scientia et existente virtute naturali, sola animi perversitate peccat, dicitur esse peccatum ex industria vel studio, quia vehemens est animi applicatio ad illud perpetrandum, nulla causa alia impellente vel inclinante.

3. Ad tertium dicendum quod malitia aequivoce dicitur. Aliquando enim accipitur pro culpa ipsa veniali vel mortali, et hoc modo non dicitur esse tertia causa vel occasio peccati. Aliquando vero accipitur pro corruptione poenali ipsius voluntatis, quae est in quibusdam hominibus, quae non occasionatur ex ignorantia vel infirmitate, et secundum hunc modum dicitur esse peccatum ex certa malitia. — Vel aliter posset exponi, ut certa malitia dicatur cum aliquis scienter, non ex occasione excusabili, malum operatur, et tunc malitia non diceret aliquam dispositionem praeambulam ipsi peccato in Spiritum Sanctum.

4. Ad quartum dicendum quod infirmitas accipitur pluribus modis: uno modo impotentia cuiuscumque potentiae animae; alio modo impotentia ex parte motiva; tertio modo impotentia quae contrahitur ex fragilitate carnis. Hoc ultimo modo dicitur esse peccatum ex infirmitate, et ita non est generale; si vero acciperetur primo modo vel secundo, posset esse omne peccatum ex infirmitate. Cum autem dicitur quod Petrus ex infirmitate peccavit, ad infirmitatem animae, quae est ex parte carnis, refertur. Cum autem dicitur quod infirmitas commune est ad infirmitatem ex timore et ex amore, infirmitas est communis ad omne peccatum, cum ad timorem male humiliantem et amorem male accendentem reducatur omne commissum.

5. Ad quintum vero dicendum quod infirmitas, prout accipitur in Psalmo, accipitur pro poenalitate, qua homo caret bonis spiritualibus et ex hoc novit se impotentem ex se ipso; unde, prout huiusmodi est, non dicit dispositionem ad malum, quod est peccatum, sed dispositionem quamdam ad bonum, qua homo non de se praesumat.

6. Ad sextum vero dicendum quod aliud est aliquem ignorantem peccare et aliud peccare ex ignorantia. Ignorantia enim quaedam potest concomitari omne peccatum actuale mortale, et hoc modo non dicitur esse causa peccati cuiusdam. Alio vero modo ignorantia antecedit peccatum et est occasio ad ipsum peccatum sequens, cum scilicet aliquis peccat ex hoc quod nescit esse peccatum et, si sciret, non peccaret; et hoc modo accipitur secundum quod est una differentia peccati.

PrevBack to TopNext