Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 1, C. 2

UTRUM IDEM PECCATUM CONTINEATUR SUB DIVERSIS DIFFERENTIIS.

Secundo quaeritur utrum idem peccatum contineatur sub diversis differentiis.

Quod videtur. 1. Communis est offensa trium personarum; ergo qui peccat in Patrem, peccat in Filium, peccat in Spiritum Sanctum; sed peccatum ex infirmitate est peccatum in Patrem, peccatum ex ignorantia est peccatum in Filium, peccatum vero ex industria sive ex certa malitia est peccatum in Spiritum Sanctum; ergo idem peccatum est in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum; ergo idem peccatum ex ignorantia et infirmitate et certa malitia.

2. Item, potest aliquis ignorare aliquid esse peccatum et ex infirmitate illud perpetrare ; videtur quod illud peccatum sit ex infirmitate et ignorantia: si enim sciret fornicationem esse peccatum, non faceret; si iterum haberet posse resistendi tentationi carnis, peccatum non perpetraret; ergo peccatum illud ex duabus causis concurrentibus venit; ergo idem peccatum potest esse ex infirmitate et ignorantia. Quaeritur ergo utrum similiter idem peccatum possit esse ex ignorantia et certa malitia vel ex infirmitate et certa malitia. Quod si non potest, potest quaeri quare non; si vero potest, idem peccatum sub tribus differentiis potest concidere.

3. Quod etiam videtur ex hoc quod aliquod peccatum potest perpetrari ex defectu potentiae, scientiae et voluntatis, sicut ex opposito; potentia enim, scientia et voluntas recta concurrunt ad bene operandum; ergo unum et idem peccatum potest esse sub iis tribus differentiis.

Contra, arguitur per simile. a. Non est sic in aliis differentiis peccati: non enim idem peccatum est delictum et commissum, neque idem peccatum superbia et invidia, et ita de aliis; ergo eadem ratione non erit idem peccatum ex infirmitate et ignorantia et studio.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, proprie loquendo, illud peccatum, quod est ex infirmitate, non est ex ignorantia nec ex industria nec e converso. Illud enim dicitur esse peccatum ex infirmitate, ad quod principaliter inclinat infirmitas; illud vero ex ignorantia, ad quod principaliter inclinat ignorantia. Praeterea, aliud est ignorare malum et bonum et ex hoc peccare, aliud est cognoscere utrumque et ex fragilitate malum praeeligere; nihilominus tamen unum potest esse principale et alterum potest esse concomitans.

[Ad obiecta]: 1. Et dicendum quod, licet una sit offensa trium personarum, non tamen peccatum in Patrem, prout per appropriationem sumitur, est peccatum in Filium, prout per appropriationem sumitur, vel peccatum in Spiritum Sanctum. Peccare enim in Patrem dupliciter dicitur: vel peccare contra ipsum in quantum Deus vel in quantum inseparabilitas est personarum in unitate essentiae, et secundum hoc qui peccat in Patrem, peccat in Filium et in Spiritum Sanctum et e converso. Secundum autem quod peccare ex infirmitate est peccare ex defectu potentiae sive fortitudinis, quae appropriatur Patri, peccare autem ex ignorantia est peccare ex defectu scientiae, scientia autem appropriatur Filio, peccare vero ex certa malitia est proprie ex oppositione gratiae, quae appropriatur Spiritui Sancto: secundum hunc modum hic accipitur, et non est peccatum in Patrem peccatum in Filium nec peccatum in Spiritum Sanctum nec e converso.

2. Ad secundum vero dicendum quod non est simile de peccato ex industria respectu aliorum et de aliis inter se. Peccatum enim ex industria ponit scientiam et ponit animi fortitudinem in posse resistendi tentationi, si velit, sed ponit odium summe diligendi vel maxime et amorem maxime odiendi, sicut dicit Gregorius, exponens illud Ioan. 15, 24: "Et viderunt ei aderunt me et Patrem meum": "Aliud est bona non facere, aliud est bonorum odisse doctorem" ; et alibi: "Sicut nonnunquamgravius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius est odisse iustitiam quam non fecisse". Ex quo habetur quod non coincidunt in eamdem rem peccatum ex industria et alia duo.

3. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, licet illi tres defectus possint concurrere, potentiae scilicet, scientiae et voluntatis, non tamen idem peccatum erit sub iis tribus differentiis, quia non quilibet defectus ex parte voluntatis efficit peccatum ex industria. Contingit enim et implere posse et cognoscere bonum nec tamen facere nec amare, et hoc est ex studio peccare, sicut dicit Gregorius: "Ex studio enim peccare est bonum nec facere nec amare. Si enim vellent implere bona nec tamen possent, ea, quae in se negligunt, saltem in aliis amarent et bona, quae audiendo cognoscunt, vivendodespiciunt, animadvertendo persequuntur".

PrevBack to TopNext