Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 1

QUID SIT STUPRUM.

Dicit autem Isidorus quod "stuprum est virginum illicita defloratio, quando videlicet, non praecedente coniugali pactione, utriusque voluntate virgo corrumpitur, patre iniuriam statim ad animum post pactionem vel cognitionem non revocante".

Contra hanc definitionem sic obicitur: 1. Videtur enim quod non sit stuprum, si pater statim iniuriam revocet ad animum; hoc enim est membrum positum in definitione.

Contra. a. Defloratio virginis illicita, ipsa consentiente, est sub peccato carnis; sed non est sub adulterio, cum adulterium sit cum coniugata; nec est simplex fornicatio, cum simplex fornicatio dicatur coitus cum soluta corrupta, haec autem virgo est; ergo non est simplex fornicatio; nec est incestus: incestus enim est concubitus canna consanguinitatem vel affinitatem commissus; nec dicitur sacrilega luxuria, sicut est in eo qui votum professionis transgreditur vel sicut est in eo qui in sacris Ordinibus est constitutus: tale autem non est istud; nec est peccatum contra naturam. Restat ergo quod in genere stupri continetur. - Quod autem non sit fornicatio, de qua magis videtur, ostenditur per hoc quod dicit Isidorus: "Fornicatio specialiter intelligitur in usu viduarum vel meretricum vel concubinarum". Talis autem concubitus non est iste; ergo non dicetur fornicatio.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod illud membrum appositum est in definitione propter hoc quia de consensu etiam parentum vel quadam dissimulatione virgo huiusmodi est allicienda. Praeterea, pater potest agere cum stupratore actione iniuriarum, si revocet iniuriam ad animum. Nihilominus utroque modo dicitur esse stuprum.

[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod obicitur, dicendum quod illa clausula non apponitur nisi ut determinetur esse completum ipsius stupri, secundum quod consideratur in esse legali; simpliciter autem dicitur esse stuprum, ubi reliquae partes definitionis conveniunt.

PrevBack to TopNext