Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 2

UTRUM STUPRUM SIT ADULTERIUM.

Secundo quaeritur utrum stuprum sit adulterium.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur ab Ambrosio, in libro De Patriarchis: "Nemo sibi blandiatur de legibus hominum; omnestuprum adulterium est; nec virolicet quod mulieri non, licet". Ex hoc accipitur quod stuprum, sit adulterium.

2. Praeterea, Num. 5, 12-13 loquitur de uxore, quae "erravit et contemnens maritum dormivit cum altero viro" ; et postea subiungitur: "Latetadulterium et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro". Ex quo accipitur quod stuprum est adulterium vel e converso.

Contra. a. Isidorus: "Adulterium estalieni thori violatio; dicitur enim quasi ad alterius viri thorum accessio". Sed hoc non contingit in stupro; ergo stuprum non est adulterium.

[Solutio]: 1—2. Ad quod dicendum quod stuprum dicitur dupliciter: uno modo proprie et alio modo communiter. Secundum quod proprie sumitur, differt stuprum ab adulterio, et hoc modo definivit Isidorus. Alio vero modo communiter accipitur, et hoc modo sumit Ambrosius et sumitur Num. 5, 12-13. Et dicit Augustinus, in libro De sermone Domini in monte: "Intelligitur quod propter illicitas concupiscentias, non tantum quaein stupris cum alienis viris aut feminis committuntur, sed omnino propterquaslibet, quae animam male corpore utentem a lege Dei aberrare faciunt et perniciose ac turpiter corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem dimittere et uxor virum".

PrevBack to TopNext