Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 4

IN QUO TENEATUR CONSTUPRATOR VIRGINI QUAM DEFLORAVIT.

Quarto quaeritur in quo teneatur constuprator virgini quam defloravit.

I. Et videtur quod teneatur in poena constituta a Lege. Dicitur enim Exod. 22, 16—174: "Si seduxerit quis virginem nondumdesponsatam dormieritque cum ea, dotabit eam et habebituxorem. Si autem pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum datis quam virgines accipere consueverunt". Ex quo accipitur quod puniri debet, quia seduxit eam et quia dormivit cum ea.

II. Sed potest quaeri quantum debeat ei dari in dotem.

[Solutio]: Ad quod potest dici per hoc quod dicitur in Deuter.: "Si invenerit vir puellam virginem, quae nonhabet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa et res ad iudicium venerit, dabit qui dormivit cum illa patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavitillam; et non poterit eamdimittere cunctis diebus vitae suae".

Sed contra hoc est quod ille forte non habet unde possit tantum solvere. — Ad quod respondetur quod, secundum legem, si non potest puniri poena pecuniaria, punietur in servitio corporis et hoc totum refundetur in bonum ipsius puellae. Et dicit Hieronymus: "Pater puellae illius quae vim concubitus nulli desponsata pertulit, quinquaginta drachmas accipiet, ipsa autem in coniugio permanebit". Eodem modo videtur, si de consensu virginis hoc fiat: non minus enim debet fieri puellae, eo quod eam defloravit.

III. Sed qualiter illa poena secundum Legem statuitur, qua dicitur quod "non poterit eamdimittere cunctis diebus vitae suae", cum in lege Moysi permitteretur libellus repudii?

[Solutio]: Ad quod dicendum quod hoc factum est, sicut dicit Augustinus, "ne videatur ad ludibriumfecisse etfinxisse quod eam duxerit".

PrevBack to TopNext