Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 3

IN QUO DIFFERAT STUPRUM A RAPTU.

Tertio quaeritur in quo differat stuprum a raptu.

Videtur enim quod raptus sub stupro contineatur. 1. Dicitur enim Gen. 34, 2 quod "Sichem, filius Emor, rapuit Dinam et dormivit cum illa, vi opprimens virginem" ; et postea sequitur: "Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, saevientes ob stuprum sororis". Ergo raptus erat stuprum.

2. Item, secundum definitionem stupri, de consensu virginis "cum virgo corrumpitur, nonpraecedente pactione coniugali", stuprum dicitur; sed hoc potest esse, cum est raptus: potest enim contingere quod puella consentiat et pater non consentiat, et tunc raptus dicetur et stuprum, secundum hoc quod dicitur in Canone: "Si quae rapitur patrem habere constiterit et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur".

Contra. a. "Raptus admittitur, cum puella violenter a domo patris abducitur" ; stuprum autem non sic; ergo stuprum non est raptus.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod stuprum aliquando proprie dicitur, cum violentia nec infertur puellae nec parentibus, et secundum hoc stuprum proprie differt a raptu. Aliquando vero dicitur stuprum, cum est consensus puellae, "patre iniuriam ad animum revocante", et hoc modo dicitur stuprum generaliter et comprehendit in se raptum, et sic accipitur in Genesi. Secundum hoc ergo potest accipi in Canone. Praeterea, aliqua potest consentire in corruptionem et non in abductionem, et sic potest simul dici stuprum et raptus, stuprum propter consensum puellae, raptus vero propter violentiam.

PrevBack to TopNext