IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 4
UTRUM OMNE PECCATUM POSSIT DICI PER ALIQUAM ADDITIONEM PECCATUM IN SPIRITUM SANCTUM.
Quarto quaeritur utrum omne peccatum possit dici per aliquam additionem peccatum in Spiritum Sanctum.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicit Ambrosius: "Quod humana fragilitate committitur remissibile est, sicongregatio non deseratur; cum vero diabolica obstinatione deseritur nec ad congregationem reditur, insolubilepeccatum est et dicitur in Spiritum Sanctum". Sed potest contingere quod primo humana fragilitate contrahatur et deinde diabolica obstinatione deseratur congregatio; videtur ergo quod illud peccatum iam fiat in Spiritum Sanctum. Pari ratione potest dici de aliis quae fiunt ex infirmitate vel ignorantia; ergo quodlibet peccatum potest esse in Spiritum Sanctum.
2. Similiter potest ostendi per hoc quod dicitur Levit. 13, ubi loquitur de differentiis leprae et quasdam ponit quae possunt mundari, quamdam autem assignat, sicut dicit Isidorus, quae "mundari non potest", et illa significat peccatum in Spiritum Sanctum, et tali lepra infectum iudicabat sacerdos esae pollutum. Cum ergo iste progressus leprae non differat nisi secundum plus et minus, videtur quod illud genus, quod per lepram designatur, possit fieri peccatum in Spiritum Sanctum, quod per lepram perseverantem designatur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum in Spiritum Sanctum, sicut dictum est, sub duplici ratione sumebatur: uno modo, secundum quod erat peccatum per se distinctum; alio vero modo, secundum quod dicebat aggravationem super genus peccati. Secundum primum modum non omne peccatum potest esse peccatum in Spiritum Sanctum, sicut non omne peccatum est aliquod Sex dictorum peccatorum. Secundo vero modo potest aliud peccatum fieri peccatum in Spiritum Sanctum per aggravationem circumstantiae. Sed distinguendum est: si motus peccati originem habet ex fragilitate vel ignorantia, non proprie dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, licet ulterius progrediatur per aggravationem circumstantiae: sed si nec fiat ex fragilitate nec ex ignorantia, sed solum "ex certa malitia", tunc dicetur peccatum in Spiritum Sanctum. Si autem aliquis motus, qui diu durat, primo sit ex infirmitate, deinde progrediendo, ex industria, non propter hoc dicendum est quod idem sit peccatum in Patrem et in Spiritum Sanctum, sed secundum unam partem motus dicetur peccatum ex infirmitate, secundum aliam in Spiritum Sanctum.
[Ad obiecta]: 1. Et per hoc solvendum est illud quod obiectum est. Dum enim humana fragilitate contrahitur et non deseritur congregatio, remissibile est; cum vero deseritur ex obstinatione diabolica, peccatum est in Spiritum Sanctum.
2. Similiter potest dici de lepra peccati in primo gradu et de lepra peccati Consummata. Lepra enim peccati inchoata remediabilis est, consummata vero disponit ad eiectionem a castris. Nec oportet, si idem esae actionis sit secundum naturam vel idem secundum genus peccati, quod propter hoc idem sit peccatum in Patrem vel in Filium quod peccatum in Spiritum Sanctum.
On this page