Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 3, C. 5

CUI GRATIAE PER SE ET PRIMO OPPONATUR PECCATUM IN SPIRITUM SANCTUM.

Quinto quaeritur cui gratiae per se et primo opponatur peccatum in Spiritum Sanctum.

Cum enim triplex distinguatur gratia — gratia innocentiae, quam habuit Adam in primo statu; gratia baptismalis, quam habent parvuli qui non perveniunt ad illam innocentiam omnino; gratia poenitentiae — constat quod non per se opponitur primae gratiae: illi enim opponitur originale; nec secundae gratiae per se et primo: illi enim opponitur peccatum mortale actuale quodcumque secundum genus suum. Cum ergo peccatum in Spiritum Sanctum dicat aggravationem peccati quasi in summo, opponetur alicui gratiae per se et primo.

Videtur quod opponatur gratiae poenitentiali, a. per quam fit reparatio ultimo a lapsu peccati.

b. Hoc etiam videtur per differentias specierum, quae sunt obstinatio, impoenitentia et ita de aliis.

Contra. 1. A gratia poenitentiae cadit homo per quodcumque mortale peccatum; non ergo per se et primo opponitur peccatum in Spiritum Sanctum gratiae poenitentiali.

2. Item, peccatum in Spiritum Sanctum secundum suum gradum est maximum peccatum; si ergo suum oppositum in- genere suo est illi proportionale, debet esse gratia ei opposita excellentior in genere gratiae; cum ergo gratia poenitentiae in genere gratiae non videatur maior, non est illa gratia cui per se et primo opponitur peccatum in Spiritum Sanctum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum in Spiritum Sanctum opponitur illi gratiae poenitentiali per quam fit reparatio a lapsu peccati actualis mortalis. Sed dupliciter dicitur opponi aliquod peccatum illi gratiae: vel quia expellit illam, et hoc modo peccatum actuale mortale, quod perpetrat homo post iniunctam poenitentiam sive post contritionem, dicitur opponi illi gratiae; alio vero modo dicitur opponi illi gratiae quod maxime contrariatur ut non convertatur ad poenitentiam vel ut non sit dignus remissione peccati, et hoc modo dicitur peccatum in Spiritum Sanctum opponi gratiae poenitentiali.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc potest solvi illud quod obiectum est. Peccatum enim in Spiritum Sanctum aliter dicitur opponi quam quodcumque peccatum mortale.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet peccatum in Spiritum Sanctum sit maximum in genere peccati, non tamen oportet quod opponatur maximae gratiae per se et primo. Notandum tamen est quod maior dicitur gratia alia gratia vel propter statum vel propter effectum maiorem vel propter signum maioris misericordiae. Gratia baptismalis dicitur maior ratione effectus: tollitur enim et culpa et poena; gratia vero innocentiae dicitur maior ratione status in persona; gratia vero poenitentiae in signum est maioris misericordiae: quotiescumque enim offendat homo, si convertatur ad Dominum prout oportet, dimittitur ei peccatum, et ideo quoad hoc videtur esse maior, et quia de impoenitentia etiam homo poenitere potest, et sic peccatum in Spiritum Sanctum reddit indignum hac excellenti gratia quoad hoc.

PrevBack to TopNext