IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 5
UTRUM DESPERATIO, PROUT EST PECCATUM, PERMANEAT IN DAMNATO SECUNDUM ACTUM.
Quod videtur. 1. Ponatur enim quod aliquis decedat in mortali peccato; cum iam damnatus est, desperat de remissione peccati: nam, si speraret, minueretur poena; dicitur autem Iob penultimo: "Spes eius frustrabitur" ; restat ergo quod desperationem habet in futuro; sed nihil prohibet habitum illum progredi in actum. Restat ergo quod post mortem erit peccatum desperationis in actu sicut ante mortem.
2. Si forte dicatur quod actus ille post mortem involuntarie fit, ante mortem vero voluntarie, et ideo ante mortem est peccatum, post mortem vero non — contra: Necessitas, qua homo se inducit in peccatum, non aufert ei quin sit peccatum. Restat ergo: si homo post mortem inducitur in necessitatem desperationis, non propter hoc aufertur ei esse peccati, ut involuntarie fiat eo quod ex necessitate fit.
3. Praeterea, dicitur Apoc. 16, 11 quod "blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis, et non egerunt poenitentiam", ubi datur intelligi quod desperaverunt, et loquitur ibi de damnatis. Restat ergo quod damnati peccant peccato desperationis.
Contra. a. Dicitur Ioan. 9, 4: "Veniet nox, in qua nemo potest operari". Ex quo designatur quod post mortem nec est operari ad meritum nec ad demeritum.
b. Similiter habetur Eccle. 9, 6, ubi dicitur: "Amor et odium et invidiae simul perierunt", ubi videtur dici quod post mortem nec est mereri nec demereri.
[Solutio]: 1.Ad quod dicendum quod in damnatis est desperatio in augmentum poenae, sed non est ibi per modum peccati in actu, ut ex hoc demereantur, sed ut eorum poena sciatur esse perpetua.
2. Ad id vero quod obicitur, dicendum est quod, licet ibi dii-fidant de misericordia, nulla est ibi delectatio, quae eos tunc inducat, et ideo non dicitur voluntarius huiusmodi actus. Et distinguendum quod dicitur aliquid necessarium dupliciter: vel quia est ex violentia vel quia est ex debita iustitia, et utroque istorum modorum dicetur esse involuntarium, quod opponitur peccato. Dicitur autem alio modo necessarium quod habet aliquid de voluntate propria vel alterius et per consuetudinem sive legem cum voluntate dicitur necessarium, et hoc modo potest esse culpabile; secundum quem modum dicitur aliquod peccatum necessarium, quod ex consuetudine est inductum vel ex originali corruptione, prout dicitur de originali peccato. Et hoc modo nihil prohibet esse peccatum et nihilominus ex necessitate esse inductum ; sic autem non est de desperatione prout est poena in damnatis.
On this page