IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 4, C. 4
UTRUM DESPERATIO SIT DE POTENTIA DEI SICUT DE VOLUNTATE DIVINA.
Et videtur quod non. 1. Primus enim articulus in Symbolo fidei est de omnipotentia Dei, sicut habetur in Symbolo Apostolorum, cum dicitur: "Credo in Deum Patrem omnipotentem". Articulus autem pertinens ad bonitatem, qua fit remissio peccatorum, designatur, cum dicitur: "Remissionem peccatorum". Cum ergo infideles possit remittere, sed quod nolit remittere; hoc videtur esse desperantium: "desperatio enim estqua quis de Dei bonitate diffidit", sicut habetur super illud ad Rom. 2, 5: "Secundum duritiam cordis tui". Restat ergo quod sic non desperatur de potentia Dei in peccato desperationis quemadmodum de bonitate sive misericordia.
2. Praeterea, qui desperat, ex hoc videtur desperare quia rigorem divinae iustitiae considerat, non considerando divinam misericordiam; sed considerando rigorem divinae iustitiae ponit Dei potentiam; ergo non discredit eam; non ergo desperatio ponit diffidentiam de potentia, immo magis certitudinem.
Contra. a. Dicit Gregorius, exponens illud Gen. 4, 13: "Maior est iniquitas mea" etc.: "Peccata peccatis adiciens desperat nec se credit veniam posse adipisci, quae est "blasphemia in Spiritum Sanctum, quae non remittetur in hoc saeculo neque in futuro", quia putat Deum nolle remittere aut non posse, tamquam omnia non possit aut invideat saluti humanae". Ex quo habetur quod aliquis desperat de potentia divina, non tantum de bonitate sive misericordia.
II. Praeterea, quaeritur utrum aliquis desperans putare valeat quod sua malitia excedat bonitatem Dei.
Quod non, videtur 1. Quantumcumque enim crescat malitia hominum, in infinitum excedit bonitas Dei: bonitas enim Dei est simpliciter infinita, sed omnis malitia hominis terminum habet; cum ergo naturaliter impressum sit homini, non tantum ex fide, quod immensa sit bonitas Dei, nullus in tantum desperare potest ut putet suam malitiam excedere bonitatem divinam.
2. Item, bonitas naturalis, quae diminuibilis est per peccatum, nullatenus potest omnino tolli per peccatum; ergo bonitas illa naturalis excedit peccatum; sed bonitas divina excedit illam bonitatem creatam; ergo excedit illam malitiam; nullus ergo pertractans putare potest suam malitiam excedere bonitatem divinam.
[Solutio]: I. 1-2. Ad primum dicendum quod homo per desperationem in hoc cadere potest ut non tantum desperet de misericordia Dei qua dimittit peccata, sed etiam de potentia dimittendi peccata illi ; sed hoc est profundatio desperationis, et tunc cadit in defectum fidei informis qua creditur omnipotentia Dei, et iste potest esse de illis de quibus dicitur in Ierem. 2, 16: "Filii Mempheos etTaphnes constupraverunt te usque ad verticem". Sed non oportet quod omnis desperans de potentia desperet, licet desperet de misericordia ; et si desperet de omnipotentia, non oportet quod desperet de potentia: potentiam enim divinam credit, etsi non credat omnipotentiam quoad effectum remissionis peccatorum. — Et per hoc solvitur primo obiectum.
II. 1-2. Ad secundo vero obiectum dicendum quod malitiam humanam excedere bonitatem Dei dupliciter intelligitur. Uno modo ut credatur quod malitia excedat effectum remissionis, qui est ex misericordia prout respondet satisfactioni, et hoc modo malitia dicitur excedere bonitatem quantum ad remissionem quae respondet satisfactioni. Secundum autem quod bonitas, sive misericordia habet effectum remissionem peccati, generaliter excedit misericordia sive bonitas malitiam. Cum ergo dicitur quod quidam putant suam malitiam excedere bonitatem Dei, hoc attenditur ratione remissionis quae ad satisfactionem pertinet vel ad hoc ut homo faciat quidquid potest ut veniam mereatur, et hoc modo dixit Cain: "Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear". Reliquo vero modo nullatenus putatur ut malitia alicuius hominis excedat divinam bonitatem.
On this page