IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 4
UTRUM AMOR SUI SUPRA DEUM SIT IDOLOLATRIA.
Et videtur quod sic. 1. Ad Philipp. 3, 19: "Quorum deas venter est", Glossa: "Hocab homine colitur, quod prae ceteris diligitur. Unde, quia Deus omnibus rebus melior est, plus omnibus diligendus est; illi autem deum iaciunt ventrem qui ita laborant de edendis quasi in esca sit salus". In omni ergo genere, quod prae Deo diligitur, ab ipso colitur, et ita pro Deo habetur; sed habere creaturam pro Deo est idololatria; ergo dilectio sive amor creaturae supra Deum est idololatria.
2. Item, super illud I Cor. 6, 12: "Omnia mihi licent", Glossa: "Amor cuiuslibet rei dominatur sibi et tunc mens servire rebus convincitur, quarum amore superatur". Sed servitus creaturae exhibita et Deo debita est idololatria; ergo amor huiusmodi indebitus est idololatria.
Contra. a. Amor huiusmodi indebitus est in peccatis mortalibus; sed non omne peccatum mortale est idololatria, sed una species peccati mortalis; restat ergo quod amor rei illicitus supra Deum non est idololatria.
b. Quod etiam ex comparatione sui oppositi patet. Non enim dicimus quemcumque amorem debitum esse latriam; a simili ergo nec quicumque amor indebitus erit idololatria.
[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod non omnis amor illicitus rei temporalis supra Deum est idololatria. Idololatria enim tunc dicitur esse, quando aliquid numinis creditur inesse creaturae et ei servitus exhibetur quae proprie debetur Creatori. Unde diligere aliquid supra Deum dicitur dupliciter: vel cum diligitur contra voluntatem Dei et contra eius praeceptum, et hoc modo non dicitur idololatria; alio vero modo dicitur aliquid diligi supra Deum, quando honor, qui exhibendus est Deo in adoratione et huiusmodi, exhibetur creaturae, et hoc modo non cum omni amore indebita creaturae est idololatria. Per hoc patet quod aliter est de latria respectu amoris, qui est caritas, et aliter de idololatria respectu amoris illiciti. Amor enim caritatis, secundum quod in Deum refertur, ad latriam pertinet, sed non dicit totam rationem latriae. Debemus enim Deo non tantum amorem super omnia, sed etiam fidem et maiestatis reverentiam et sacrificiorum exhibitionem. Amor autem indebitus potest exhiberi creaturae sine istis.
On this page