IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 5
UTRUM AMOR SUI POSSIT STARE CUM CARITATE.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur I ad Tim. 1, 5, super illud: "Caritas est finis praecepti", Glossa: "Minuitur cupiditas caritate crescente". Sed, si minuitur cupiditas, cupiditas est; et, si caritas crescit, caritas est; simul ergo sunt caritas et cupiditas.
2. Item, dicit Chrysostomus super illud: "Diliges Dominum Deum tuum": "Non delecteris in specie mundi, non in honoribus, non in auro, sed prae iis omnibus Deum ames. Si autem in aliquo horumoccupatus fuerit amor cordis tui, iam non "ex toto corde"Deum amas: pro quanta enim parte cor tuum fuerit ad aliam rem, pro tanta parte minus est ad Deum". Sed, si pro aliquanta parte est ad Deum, diligitur Deus, si vero pro aliquanta parte cor est ad aliam rem, diligitur alia res, et ita simul erit amor illicitus creaturae cum amore Dei qui est caritas.
Contra. a. Opposita non possunt simul inesse eidem ; sed amor male accendens et caritas sunt opposita, sicut patet super illud Iob 27, 10: "Aut poterit in Omnipotentedelectari?" Gregorius: "Qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur". Sed delectari in Deo est per caritatem; ergo amor terrenarum rerum, quo vincitur homo, non potest simul esse cum caritate.
b. Item, Bernardus, Super Cantica: "Amat proiecto caste oui ipsum, quem amat, quaerit, non aliud aliquid". Ergo amor illicitus creaturae non est simul cum caritate.
c. Item, super illud: "Numquid adhaerettibi sedes iniquitatis" ? Glossa: " "Sedes iniquitatis"est possessio mundi cum amore, quae Deo non haeret, qui suis praecipit hoc fugere". Non ergo simul est amor mundi cum amore Dei.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod est amor venialis creaturae, et ille potest simul stare cum caritate; est autem amor mortalis, cum diligitur aliquid contra Deum, et ille amor non potest simul esse cum caritate.
I. Cum enim dicitur quod "minuitur cupiditas caritate crescente", hoc intelligitur de cupiditate prout est dispositio venialis peccati, quae magis et magis minuitur per intensionem caritatis.
2. Illud autem quod dicit Chrysostomus sic intelligendum est de motu amoris, non de ipso habitu, qui, cum est malus, contrariatur amori bono: in illis enim non est dicere partem et partem. Uno etiam modo amare Deum ex toto corde et non amare Deum ex toto corde sunt opposita, alio vero modo possunt esse non opposita. Amare enim ex toto corde potest dici, cum nihil incompossibile amatur, et hoc modo potest Deus amari ex toto corde et tamen creatura sub Deo potest indebite amari: hoc enim non est amare contrarium. Alio vero modo amare ex toto corde est amare perfecte sicut possibile est in via, et amare creaturam indebite contra Dei praeceptum est amare in parte, et secundum hunc modum non possunt simul stare, ut pro quanta parte cor fuerit ad aliam rem, pro tanta parte minus sit ad Deum; reliquo vero modo poterant simul stare. Quod autem ita amor illicitus dupliciter accipiatur, potest haberi per illud Iob 27, 10. Ibi enim accipitur amor creaturae, qui regnat in nobis et est peccatum mortale, et ideo facienda est vis in hoc quod dicite "terrenarum rerum amore vincitur". Cum autem dicitur Iob 21, 17, super illud: "Quotiens lucerna" etc.: "Cum filius, qui nimie amatur, subtrahitur, "lucerna impii", quae videbatur, "extinguitur"", nimie amari potest accipi ibi pro amore veniali immoderato. Et similiter cum dicitur de illo qui "aedificat foenum, lignum et stipulam", I Cor. 3, 12, ubi dicitur quod dilectio venialis potest stare cum fundamento.
On this page