Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 1, C. 3

DE OPPOSITIONE ISTARUM DIFFERENTIARUM INTER SE.

Deinde quaeritur de oppositione istarum differentiarum inter se.

Videtur enim quod aliquod peccatum unum et idem contineatur sub concupiscentia oculorum et sub concupiscentia carnis. 1. Cum enim concupiscentia oculorum large accipiatur pro concupiscentia quae est in aliis sensibus, sicut dicit Augustinus, in libro Confessionum, iis verbis: "Generalisexperientia sensuum "concupiscentia", sicut dictum est, "oculorum"vocatur". Concupiscentia ergo carnis, quae est in delectatione omnium sensuum, dicetur concupiscentia oculorum.

2. Item, curiositas dicitur illud peccatum quod pertinet ad concupiscentiam oculorum. Dicit enim Augustinus, in libro De vera religione, quod concupiscentia oculorum reddit homines curiosos; sed hoc peccatum videtur esse sub superbia vitae; Augustinus enim, in libro Confessionem, ita notificat curiositatem: "Curiositas affectare videtur studium scientiae" ; scientia autem est de bonis interioribus; ergo et apparens scientia; reducetur ergo curiositas ad concupiscentiam interioris boni; ergo ad superbiam vitae; non ergo inter se habent oppositionem propriam concupiscentia oculorum et superbia vitae.

3. Item, Augustinus in libro Confessionum: "Ex morbo concupiscentiae oculorum ad perscrutanda naturae, quae praeter nos est, opera proceditur, quae scire nihil prodest, et nihil aliud quam scire homines cupiunt. Hinc etiam est si quideodem perversae scientiae fine per artes magicas quaeritur". Sed hoc totum pertinet ad appetitum apparentis scientiae, et ita ad appetitum apparentis boni interioris; pertinet ergo ad superbiam vitae.

4. Item, videtur quod non differat concupiscentia oculorum a concupiscentia carnis in quibusdam peccatis. Ad concupiscentiam enim oculorum pertinet delectatio spectaculorum, sicut dicitur in libro De vera religione ; sed delectatio spectaculorum ad concupiscentiam carnis, pertinet: quaeruntur enim spectacula mulierum ad explendam concupiscentiam carnis, quaeruntur etiam spectacula in theatris ad provocationem libidinis carnalis, quaeruntur etiam spectacula in venationibus similiter. Restat ergo quod concupiscentia oculorum non distinguitur a concupiscentia carnis quantum ad aliquam sui differentiam.

5. Item, honor est de bonis exterioribus; appetere ergo honores est appetere bonum exterius; sed concupiscentia boni exterioris ad concupiscentiam oculorum refertur; ergo concupiscentia honorum ad illam radicem referetur; sed haec est ambitio saeculi, quae est superbia vitae; non ergo inter se distinguuntur concupiscentia oculorum et superbia vitae.

6. Praeterea, potest quaeri penes quid accipiatur haec triplex differentia. Videtur enim secundum Augustinum, in libro De libero arbitrio, quod accipiatur secundum tres differentias apparentis boni, quae sunt: bonum apparens exterius et bonum apparens interius et bonum apparens inferius. Secundum autem ipsum, in libro Confessionum, videtur aliter accipi: ut penes ea quae pertinent ad voluntatem inordinatam cognoscendi accipiatur concupiscentia oculorum, penes vero voluntatem potentiae inordinatam superbia vitae sive ambitio, penes autem concupiscentiam delectationis carnalis inordinatam concupiscentia carnis, et ita penes apparens arduum et penes apparens verum et penes apparens delectabile videntur sumi dictae differentiae. Sed hoc non videtur convenire cum praedictis differentiis: apparens enim magnum vel arduum potest esse interius vel exterius, eodem modo apparens verum. Restat ergo quod non penes istas causas vel illas. praedictae accipiuntur differentiae.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet utraque concupiscentia, scilicet oculorum et carnis, per sensus peragatur — sicut dicit Augustinus iis verbis: "Praeter concupiscentiam carnis, quae inest in delectationeomnium sensuum et voluptatum, cui servientes depereunt, inest animae per eosdem sensus corporis quaedam, non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem, vanaet curiosa cupiditas, nomine cognitionis et scientiae palliata" — tamen differenter per illos sensus utraque expletur concupiscentia. Sicut enim dicit Augustinus, "in hoc discernitur quid curiositatisagatur per sensus, quid voluptatis, quod voluptas pulcra, canora, suavia, sapida, lenia sectatur, curiositas autem et haec et iis contraria experiendi causa propter experiendi noscendique libidinem". Per sensus ergo aliquando quaeritur quod est voluptatis carnalis, aliquando quod est delectationis in cognoscendo. Si est propter delectationem in cognoscendo propter se, ad concupiscentiam oculorum refertur; si autem in iis quaeritur carnis voluptas; ad concupiscentiam carnis refertur. Exempli causa, est videre in spectaculis venationum: quidam enim insistunt venationibus propter voluptates carnis consequendas, quidam vero ut delectationem habeant in mirabili cursu canum et ferarum vel etiam in volatu avium; et tales, qui ibi figunt delectationem, explent curiositatem sive oculorum concupiscentiam.

2. Ad secundum dicendum quod similiter differunt superbia vitae et concupiscentia oculorum secundum differentias finium. Qui enim quiescit in bono exteriori secundum quod exterius est, explet concupiscentiam oculorum; si vero ponit quietem in apparenti bono interiori secundum se ipsum, ad superbiam vitae refertur. Unde aliquis potest quaerere scientiam rerum exteriorum tantum ut sciat illas, et secundum hunc modum expletur concupiscentia oculorum; aliquis vero potest quaerere scientiam illarum rerum ut excellat in sciendo, et sic ad superbiam vitae refertur. Utrobique ergo potest appetitus scientiae esse communis, sed ex alio et alio fine determinatus: scientia enim, licet sit bonum interius, prout tamen ad exterius refertur, cuius experientia quaeritur, non ad superbiam vitae, sed ad concupiscentiam oculorum refertur.

3. Similiter dicendum est de eo quod obiectum est de cognitione rerum naturalium et artium magicarum. Secundum hoc enim quod sistitur in ipsa admiratione rerum cognoscibilium, ad concupiscentiam oculorum refertur.

4. Ad quartum dicendum quod quaeri possunt spectacula fine diverso. Si enim quaerantur eo fine ut voluptas carnis in rebus visibilibus habeatur, ad concupiscentiam carnis refertur; si vero propter ingenia et exercitia cognoscenda quaeruntur spectacula, ad concupiscentiam oculorum refertur.

5. Ad quintum dicendum quod concupiscentia honoris licet sit respectu boni exterioris, tamen hoc est consequens ad concupiscentiam boni interioris, quod est proprium excellentiae sive praeeminentiae, et ideo concupiscentia honoris ad superbiam vitae reducitur: honor enim quid aliud est quam exhibitio reverentiae in testimonium excellentiae sive potentiae ?

6. Ad ultimum vero dicendum quod distinctio praedictarum differentiarum non attenditur secundum distinctionem virium rationabilis, concupiscibilis et irascibilis, licet hoc videatur in hoc quod concupiscentia carnis per se referatur ad concupiscibilem, concupiscentia vero oculorum ad rationabilem, cuius est cognoscere, superbia vero vitae ad irascibilem. Non enim recte acciperentur differentiae dicendo concupiscentiam oculorum et concupiscentiam carnis, cum haec ad concupiscibilem videantur referri, sed in hoc distinguuntur quod concupiscentia carnis respicit bonum inferius apparens, concupiscentia vero oculorum respicit bonum exterius apparens, superbia vero vitae respicit bonum interius apparens, sicut ostendit Augustinus, in libro Confessionum ; intendit enim homo vane gloriari et in se ipso sibi placere. Unde dicit: "Intus est aliud tentationis malum quoinanescunt qui placent sibi de se, quamvis aliis vel non placeant vel displiceant, nec placere affectent ceteris, sed sibi placentes, multum tibidisplicent, non tantum de non bonis quasi bonis, verum etiam de bonis tuis quasi suis, aut etiam sicutde tuis, sed tamquam de meritis suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis eaminvidentes". Nec est contrarium quod dicitur alibi, in libro Confessionum, quod concupiscentia oculorum continet in se curiositatem scientiae, quae est bonum interius. Quaeritur enim scientia a curiosis propter ipsam experientiam, quae est respectu rerum exteriorum.

PrevBack to TopNext