Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 1, C. 2

UTRUM TRIMEMBRIS DIVISIO CONCUPISCENTIAE SIT SUFFICIENS.

Secundo quaeritur de divisione trimembri utrum sufficiens sit.

Et. videtur quod non. 1. Cum enim libido sit idem quod concupiscentia, libido autem, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, dividatur sic: "Estlibido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido habendi pecuniam, quae avaritia dicitur; est libido vincendi, quae pervicacia dicitur; est libido gloriandi, quae iactantia nuncupatur; est etiam libido dominandi, et multae aliae variae sunt libidines" ; tot ergo erunt differentiae concupiscentiae; non ergo sufficienter dividitur concupiscentia, quae "est in mundo", per istas tres differentias, quae sunt "concupiscentia carnis etoculorum" et "superbia vitae".

2. Item, est peccatum infidelitatis, in quo ponitur inordinatio rationis, nec tamen videtur esse concupiscentia carnis, cum non appetatur inferius bonum, vel concupiscentia oculorum, cum non appetatur exterius bonum, nec superbia vitae, cum haec possit ex ignorantia contingere, et magis videatur discredere ex simplicitate intellectus quam ex arrogantia.

3. Item, cum aliquis scandalizat aliquem, peccat, non tamen huiusmodi peccatum determinate habet originem ex concupiscentia carnis vel ex concupiscentia oculorum vel ex superbia vitae; non ergo "omne, quod estin mundo", videtur esse aliquid istorum.

4. Similiter, obicitur de peccato quod est ex certa malitia: tale enim, peccatum videtur habere differens motivum a quolibet praedictorum.

5. Item, Augustinus, in libro Confessionum, multas ostendit differentias peccatorum, inter quas enumerat ignorantiam, quae nullum istorum videtur esse; enumerat etiam timorem, qui "insolita et repentina exhorrescit" ; enumerat etiam ignaviam, enumerat tristitiam, quae acidia dicitur; nullum autem horum videtur per se in concupiscentia carnis vel concupiscentia oculorum vel superbia vitae radicati.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet multae sint differentiae libidinum speciales, tamen omnes reducuntur ad has tres differentias generales concupiscentiarum, sicut ostendit Augustinus, in libro De libero arbitrio, circa finem I libri. Unde libido irascendi reducetur ad aliquam praedictarum: potest enim esse causa irae vel ablatio boni exterioris, et tunc est ex concupiscentia oculorum; vel potest esse propter impedimentum dominationis, et sic erit ex superbia vitae, et sic de aliis; et propter hoc secundum diversa motiva in genere ad diversa reducetur. Sic etiam de aliis intelligendum est quae non habent sibi causam determinatam.

2. Ad secundum vero dicendum est, quod obicitur de peccato infidelitatis. Illud enim peccatum, licet determinetur in rationabili propter suum actum, magis determinatur in ipsa irascibili vel in ipsa concupiscibili secundum causam motivam. Quod enim non crediderunt filii Israel, sed idololatrabant, aliquando fuit ex concupiscentia carnis, sicut habetur in Num. 25, 1-2, ubi dicitur quod "fornicatus est populus cum filiabus Moab, quaevocaverunt eos ad sacrificia sua: ut illi comederunt ea et adoraverunt deos earum" o; aliquando vero ut placerent principibus suis, sicut legitur III Reg. 12, 30 de Ieroboam, et Osee 7, 3: "In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes". Et ita secundum diversa motiva ad diversa genera concupiscentiae reducitur peccatum infidelitatis; maxime vero contingit ex superbia intellectus, sicut est in haereticis.

3. Ad tertium dicendum quod peccatum scandali substernitur in dicto vel facto minus recto. Illud autem causam motivam potest habere ex concupiscentia carnis, sicut de aliquo religioso, qui nimis carnaliter vivit; vel ex concupiscentia oculorum, sicut in illo qui multum de terrenis loquitur, ostendens affectum suum esse in illis; vel ex superbia vitae, ut si non humiliter se habet in gestu et habitu et in aliis indiciis humilitatis. Et ita scandalum ad diversas radices concupiscentiae reducetur secundum illud in quo fundatur.

4. Ad quartum vero dicendum quod peccatum in Spiritum Sanctum maxime reducitur ad superbiam vitae, sicut est de invidentia fraternae gratiae et impugnatione veritatis agnitae. Potest tamen trahere originem ex aliis radicibus concupiscentiae.

5. Ad ultimum vero dicendum quod peccatum ignorantiae sive stultitiae ad genus delicti reducitur. Quod autem non scit illud quod sciendum est, potest causam habere ex ipsa concupiscentia carnis, qua homo quietem carnis appetit, et ita per consequens non vult laborare; aut si vult laborare, aliquando allicitur ex delectabilibus ut appetat scire quod sciendum non est, et ita curiositas deducit ad ignorantiam, quae peccatum est; aliquando vero non vult se humiliare, ut credatur se scire, et tunc ignorantia est ex superbia vitae, et ita ex diversis motivis ducit originem. Similiter dicendum est quod tristitia ex diversis causis potest sumere originem secundum carentiam diversorum appetibilium quae tristitiam inducunt, et hoc patet per hoc quod ipse tristitiam ita definit: "Tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas", et sumitur ibi cupiditas large. Similiter dicendum est de peccato timoris; sic erum definitur timor: "Timorinsolita et repentina exhorrescit rebus, quae amantur, adversantia, dum praecavet securitati". Ignavia autem, eo quod quietem appetit, maxime reducitur ad concupiscentiam carnis.

PrevBack to TopNext