IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 2, C. 1
UTRUM CONCUPISCENTIA CARNIS CONSISTAT TANTUM IN DELECTATIONIBUS SENSUUM.
Et potest quaeri quantum se extendat, concupiscentia carnis, utrum tantum secundum delectationes quae sunt in quinque sensibus, sicut in delectatione rerum pulcrarum, ut mulierum, et in delectatione sonorum et odorum et saporum et corporum quae suavitatem habent: in omnibus enim iis contingit peccare.
Et videtur quod in iis solum consistat, 1. propter hoc quod dicit Augustinus, in libro Confessionum: "Concupiscentia carnis est in delectatione omnium sensuum etvoluptatum". Ponit etiam exemplum de eo quod pertinet ad gustum, cum dicit: "Dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu insidiatur mihi laqueus concupiscentiae; ipse enim transitus est voluptas". — Similiter loquitur de concupiscentia carnis in auditu; unde dicit: "Cum me amplius cantus quam res ipsa quae canitur movet, poenaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem". — Similiter loquitur de voluptate in ipsis visibilibus, dicens: "Quam innumerabilia in vestibus, vasis, calceamentis, picturis et diversis figmentis atque iis usum necessarium atque moderatum transgredientibus addiderunt homines ad illecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt". Ex quo patet de voluptate secundum sensum visum. — De odoratu etiam patet, sicut habetur Prov. 7, 17: "Aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo". Haec tamen tentatio carnalis concupiscentiae non ita gravat; unde Augustinus, in libro Confessianum: "De illecebra odorum non nimis satago; cum absunt, non requiro, cum adsunt, non respuo". Et ratio videtur esse, quia homo in isto sensu multum deficit naturaliter. — De concupiscentia vero carnis, quae est secundum tactum, planum est: illa enim maxime gravat. Cum enim homo habeat posse aliquod in aliis membris ad cohertionem, in illis minime habet ut cohibeatur concupiscentia. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "Genitalescorporis partes ita libido suo iuri quodam modo mancipavit, ut moveri non valeant, si ipsa defuerit".
Quod autem non tantum sit concupiscentia carnis in delectatione quinque sensuum, patet a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro Confessionum: "Adhuc vivunt in memoria mea multarum rerum imagines, quas consuetudo mea ibifixit. In somnis autem non solum usque ad delectationem, sed etiamusque ad consensionem factoque simillimam; et tantumvalet imaginis illusio in anima mea et in carne mea, ut dormienti falsa visa persuadeant". Ex quo videtur quod ipsa concupiscentia carnis vigeat in dormientibus; sed tunc quiescunt sensus quinque; ergo concupiscentia carnis est praeter delectationem quinque sensuum.
b. Similiter habetur de ipsa ignavia quae quietem carnis appetit, quies autem carnis ad concupiscentiam carnis refertur.
6. Similiter viget concupiscentia carnis in verbis illecebrosis ; unde Eccli. 9, 11: "Colloquium illius quasi ignis exardescit" ; et Prov. 7, 21: "Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum".
d. Similiter risus inordinatus ad concupiscentiam carnis pertinet; similiter et instabilitas gressuum; unde Eccli. 19, 27: "Amictus corporis et risus dentium et gressus hominis enuntiant de illo".
e. Praeterea, concupiscentia carnis opponitur temperantiae; temperantia autem non tantum est in cohibendis delectationibus sensuum, sed etiam in modestia gestus, sermonis et operis; ergo concupiscentia carnis, quae ei opponitur, attendetur non tantum in delectationibus quinque sensuum, sed in illecebroso gestu, verbo et opere.
[Solutio]: Ad quod dicendum est quod concupiscentia carnis, licet principaliter sit in appetendo delectabilia secundum sensus, consequenter tamen respicit alia quae ordinantur ad illa. Et per hunc modum dicendum est de iis quae sunt in verbis et in gestu et in imaginatione sive phantasia ordinata ad illecebram carnis. Quaedam enim sunt delectationes corporales et quaedam sunt animales; quantumcumque autem extendatur delectatio corporalis inordinata, in tantum extenditur concupiscentia carnis.
On this page