IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 2, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 7, Q. 2, C. 2
DE CONCUPISCENTIA OCULORUM.
ARTICULUS I.
Utrum inquirere libidinose de peccatis proximorum 'ad concupiscentiam oculorum pertineat.
Consequenter quaeritur de concupiscentia oculorum, de qua dicit Beda quod "ipsa est in discendis magicis artibus, in contemplandis spectaculis, in supervacuis acquirendis rebus temporalibus, in dignoscendis et carpendis vitiis proximorum". Ex quo videtur quod inquirere de peccatis proximorum libidinose, ad concupiscentiam oculorum pertineat. Sed hoc videtur pertinere ad peccatum detractionis: illorum enim est secreta proximorum investigare, et ideo dicitur Prov. 25, 17: "Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne forte satiatus oderit te" ; et 24, 15: "Ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet huiusmodi inquisitio curiosa serviat detractioni, detractio autem nascatur ex invidia, quae ad superbiam vitae refertur, non tamen haec inquisitio curiosa de delictis proximorum ad superbiam vitae reducitur, sed ad concupiscentiam oculorum, quae semper est in exploratione bonorum vel malorum, quae exterius sunt.
ARTICULUS II.
Utrum sub concupiscentia oculorum contineatur curiositas in cognoscendis naturis rerum.
Similiter quaeritur: Cum sub concupiscentia oculorum, sicut dicit Beda, contineatur "curiositas in discendis magicis artibus", utrum similiter contineatur curiositas quae est in cognoscendis occultis et in cognoscendo motu siderum et eventibus diversis qui consequuntur. Quod si est, potest quaeri propter quid Beda specialiter determinat concupiscentiam oculorum in magicis artibus addiscendis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod non tantum est concupiscentia oculorum in cognoscendis artibus magicis, sed etiam in cognoscendis curiose naturis rerum superioribus vel inferioribus. Unde dicit Augustinus, in libro Confessionum: Hinc "ad perscrutandas naturae, quae praeter nos est, operat proceditur, quae scire nihil prodest et nihil aliud quam scire homines cupiunt". Causa autem, propter quam fit mentio a Beda de artibus magicis plus quam de omnibus aliis est eo quod in illis est apparens veritas et non existens, et ea, quae ibi fiunt, operationibus daemonum fiunt, nec est ibi debitum finem ponere. In cognoscendis autem naturis rerum potest esse recta intentio, et ideo non simpliciter dixit Beda de illis, eo quod haec possunt agi sine peccato.
ARTICULUS III.
Penes quid accipiatur divisio Bedae circa concupiscentiam oculorum.
Deinde quaeritur: Cum quatuor ponantur circa quae dicitur versari concupiscentia oculorum, quae dicitur curiositas, sicut dicit Beda, penes quid accipiatur ratio illius divisionis?
[Solutio]: Ad quod dicendum est quod curiositas consistit in apparentibus veris et in apparentibus bonis et in apparentibus malis. In apparentibus autem bonis potest esse dupliciter: vel quae alicuius possunt esse utilitatis, sed tamen superfluunt, et sic est "in supervacuis acquirendis rebus temporalibus" ; vel quae nullius sunt utilitatis secundum se, immo magis vergunt ad nocumentum, et secundum hoc est curiositas, quae est in contemplatione spectaculorum. Secundum hoc ergo curiositas in apparentibus veris dicitur illa, quae "est in discendis magicis artibus" ; illa vero, quae est "in carpendis vitiis proximorum", ad cognitionem apparentium malorum reducitur; illa vero quae est "in supervacuis rebus temporalibus acquirendis", ad cognitionem apparenter utilium refertur; illa vero, quae est "in contemplandis spectaculis", ad cognitionem eorum in quibus est sola curiositas refertur. Augustinus tamen quoddam membrum addit, in libro Confessionum, iis verbis: "Hinc in ipsa religione Deus tentatur, cum signa et prodigia flagitantur, non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderantur", sicut contigit in illis de quibus dicitur Matth. 12, 39: "Generatio prava atqueperversa signum quaerit". Sed large accipiendo spectacula, potest haec differentia curiositatis sub illa parte comprehendi.
ARTICULUS IV.
Quare magis dicatur concupiscentia oculorum quam alterius sensus.
Deinde quaeritur: Cum concupiscentia ista, quae dicitur oculorum, attendatur non tantum in iis quae comprehenduntur visu, sed etiam quae comprehenduntur in aliis sensibus, propter quid magis dicatur concupiscentia oculorum quam alterius sensus ?
[Solutio]: Ad quod dicendum, sicut dicit Augustinus, quod "oculi ad cognoscendum in sensibus principes sunt, et ideo concupiscentia", quae est respectu cognoscibilium exterius, "concupiscentia oculorum dicitur". Ex alia vero parte verbo videndi "utimur in ceteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus, et ideo generalis experientia sensuum concupiscentia oculorum vocatur".