Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 7

UTRUM COMMUNICANDUM FUIT CUM IDOLOLATRIS.

Septimo quaeritur utrum communicandum fuit cum idololatris.

Quod non, videtur, 1. per hoc quod dicitur Levit. 15, 19, super illud: "Mulier, quae redeunte mense" etc., Glossa: "Sic oportet ab idololatria abstinere, ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus nec cum eis communionem habeamus". Ergo non fuit communicandum cum eis.

2. Similiter dicitur Deuter. 17, 2, super illud: "Cum reperti fuerint apud te" etc., Glossa: "Lapidihus iubet idololatras obrui, quos irrevocabili sententia damnandos esse praevidit". Non ergo tantum separandi erant a communione, immo gravissima morte puniendi.

3. Simile habetur Deuter. 13, 9—10, et 7, 2-4 exprimitur causa, cum dicitur: "Non inibiscum eis foedus nec misereberis eorumnec sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio eius nec e converso, quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut serviat diis alienis".

4. Similiter dicit Apostolus, I Cor. 10, 21: "Non potestis mensae Domini participes fieri et mensae daemoniorum" ; et praemittitur: "Nolo vos fieri socias daemoniorum".

Contra. a. Chrysostomus: "Ad mensam paganorum si volueris ire, sine ulla prohibitione permittimus; si enim "quis frater nominatur inter vos", fratremin hoc loco fidelem intellige. Cumautem de paganis ageret, non ita, sed "si quis vos vocaverit de infidelibus", paganos significans, "et vultis ire, omne, quadopponitur vobis, comedite"". Ergo poterant communicare in cibo cum paganis; sed illi colebant idola; ergo cum iis poterat esse communio, licet non in ratione idololatriae.

b. Item, Augustinus: "Infideles non possumus Christo lucrari, si colloquium eorum vitamus et convivium". Ergo potuit esse communio cum infidelibus, qui tamen idola colebant.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod quidam pagani erant qui non colebant idola, sed sequebantur legem naturalem, habentes fidem Creatoris, et cum talibus poterat esse communio nisi ipsi insisterent ad pertrahendum in contumeliam Christi, et de talibus potest intelligi quod dicit Chrysostomus. Ratio autem ponitur ab Augustino, ut sic fideles possent lucrari infideles Deo; hoc autem fuit illo tempore quo infideles patiebantur fideles secum cohabitare sine contumelia Christi et sine periculo propriae personae. Illi vero pagani, qui colebant idola et in idololatria erant, obstinati erant, cum quibus non fuerat communicandum, et secundum hoc dicit Apostolus: "Non potestis fieri participes mensae Domini et mensae daemoniorum". Licet enim infideles huiusmodi patienter sustinerent christianos secum, tamen propter periculum infirmorum fidelium, qui possent scandalizati, si comederent de idolothytis, non erat communicandum cum eis, et ideo dicit Apostolus, I Cor. 10, 28-29: "Si quis dixerit hoc immolatum est idolis, nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam, non tuam, sed alterius". Praeterea, diversa intentio cum cautela periculi diversimode elicit opus. Intentio enim lucrandi animas Deo cum cautela periculi, quod potest accidere ex contagione, reddit opus bene formatum, et sic poterant fideles cum infidelibus tali intentione communicare, ubi non erat periculum; ubi vero erat periculum, cum conscientia talis periculi non erat communicandum.

[Ad obiecta]: 1-4. Et secundum hunc modum intelligendum est quod dicitur in Levit., ubi dicitur quod "oportet ab idololatris abstinere" etc., ne forte ex colloquiis eorum oriatur corruptio: "corrumpunt enim bonos mores colloquia prava", I Cor. 15, 33. Similiter intelligendum est illud Deuter. 7, 2-4 et 13, 9-10, propter eorum scilicet pertinaciam et fidelium vitandam fallaciam. Haec etiam ratio fuit apud Iudaeos, qui tunc temporis erant fideles, ut vitarent consortia paganorum.

PrevBack to TopNext