IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 6
DE TEMPORE IDOLOLATRIAE ET CESSATIONE EIUS.
ARTICULUS I.
De tempore quo coepit idololatria.
I. Circa quod primo quaeritur propter quid magis fuit idololatria tempore secundae aetatis et deinceps quam tempore primae aetatis. Quod autem inceperit tempore secundae aetatis, patet per hoc quod dicitur in libro Historiarum. Dicitur enim quod "Chaldaeiignem adorabantet ad idem cogebant alios, comburentes aliorum idola", et huius principium erat Nemrod, qui fuit "oppressor hominum amore dominandi, et cogebat homines adorare ignem". Ninus vero, a quo Ninive dicta est, in honore patris sui Bel construxit et adorari fecit ab Assyriis. Ex quo patet quod incepit idololatria tempore secundae aetatis. — Similiter ostenditur de Thare, patre Abraham, qui propter hoc "statuit peregrinari", eo quod noluit ignem adorare. Et legitur quod "ChaldaeiAbraham et Aramin ignem proiecerunt, quia ignem noluerunt adorare". Et ex hoc similiter apparuit quod illo tempore incepit idololatria. — Secundum autem Isidorum "gentiles Promethaeum primum simulacra hominum de luto finxisse perhibent et ab eonatam esse artem simulacra fingendi. Iudaei vero dicunt quod Ismael primus simulacrum ex luto fecerit". Sic ergo colligitur quod in secunda aetate et tertia originem apud diversos cepit idololatria. In prima vero aetate non legitur.
1. Cum enim distinguantur aetates humani generis quemadmodum distinguuntur aetates alicuius singularis hominis, in prima vero aetate plurimum adhaerent homines rebus sensibilibus — in illa enim aetate non multum differt intellectus a sensu — quare videtur quod intellectus hominum illius temporis, quantum est de se, non ascenderet ad cognitionem Creatoris, sed sisteret in rebus sensibilibus, et sic a rebus sensibilibus crederent provenire omne iuvamentum quod haberent. Sed illud a quo est omne iuvamentum, illud pro Deo reputatur; in illa ergo aetate maior videbatur pronitas ad idololatriam quam in sequentibus, ubi plus abundabat virtus intelligentiae.
2. Praeterea, homines illius temporis simpliciores erant; ergo facilioris seductionis ab inimico, qui insidiatur humano generi. Illo etiam tempore exhibebantur sacrificia Deo ; quod autem exhibetur Deo, maxime intendunt usurpare daemones et homines ad id provocare quod eis exhibeatur propter ipsam infidelitatem, quae concomitatur: non enim daemones, cum sint spiritus, in fumo sacrificiorum delectantur. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "Qui spiritus divinitatem sibi arrogant, non cuiuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo delectantur, cui decepto subiectoque dominentur, intercludentes iter ad Deum verum, ne sit homo illius sacrificium, dum sacrificatur cuiquam praeter illum". Restat ergo quod illo tempore proni erant daemones ut tentarent homines de idololatria, et homines ex alia parte minus cauti, et ita maior pronitas ad idololatriam. — Quod autem daemones procurent se pro Deo honorari, habetur in II De civitate Dei: "Intelliguntur daemones, sicut notum in Litteris Sacris et res ipsae indicant, negotium suum agere ut pro diis habeantur".
Sed contrarium potest sic argui: a. In illa aetate non erant multum elongati a principio mundi, et ita nec a memoria Creatoris caeli et terrae; quare elongati erant ab idololatria.
b. Praeterea, multa erat annositas illorum qui erant in illo tempore, et ideo, quantum est de hoc, in eis vigebat sapientia de iis quae dictabat natura; natura autem dictabat Creatorem caeli et terrae coli ; unde et tunc unius Dei erant adoratores.
d. Praeterea, non sic circa multa vagabatur intellectus quemadmodum in posterioribus temporibus, et propter hoc elongati erant ab idololatria magis quam in posterioribus temporibus.
d. Praeterea, oppressio humana ut plurimum induxit idololatriam ; nondum autem erat servitus ; propter quod nec consensus in idololatriam.
II. Item, potest quaeri de differentia idololatriae, cui adhaeserunt gentiles et cui adhaeserunt Iudaei. De idololatria enim gentilium legitur ante tempus Abraham, de idololatria vero Iudaeorum non legitur in canone Sacrae Scripturae prius quam in Exodo post dationem Legis generaliter; legitur autem particulariter in Genesi de Rachele, quae "abscondit idala patris sui" ; et Iacob dixit domui suae: "Abicite deos alienos, qui sunt in medio vestri" ; sed illud genus idololatriae ex contagione gentium processit, reliquum vero ex inventione. Potest ergo quaeri quid movit Iudaeos ad huiusmodi genus idololatriae, cum Dominus in Exodo prohibuisset, dicens: "Non habebis deos alienos coram me".
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod idololatria coepit in secunda aetate propter multiplicationem hominum maximam, quae tunc coepit esse, sicut habetur Gen. 10, 5, et dividebantur gentes secundum diversitatem terrarum, et corruptio generalis peccati in tantum processerat successive ut inducerentur homines secundum prius et posterius ad diversa genera peccatorum actualium et tandem ad corruptionem fidei, ut sic vertex rationis corrumperetur. Unde prima generalis corruptio fuit quantum ad concupiscentiam carnis, sicut habetur Gen. 6, 2 ; secunda vero quantum ad concupiscentiam mundi, sicut habetur Gen. 10, 8-10, de iis qui aedificaverunt civitates diversas et alios opprimebant ; tertio vero fiebat corruptio per superbiam vitae, sicut habetur Gen. 11, 5, et ibidem in fine agitur de corruptione fidei per idololatriam, et sic in humano genere ascendit corruptio actualis peccati usque ad summum, quod est peccatum infidelitatis. Hoc autem non contigit in prima aetate, quia in illa non erant nisi duae differentiae hominum: aut dediti Deo, et illi vacabant cultui divino omnino ; aut dediti carni, et illi tantum vacabant carnis voluptati, qui, licet Deum cognoscerent fide, tamen malis operibus carnis contradicebant.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod, licet quidam homines tunc essent dediti sensibilibus, tamen non ascendebant ad hoc ut creaturam pro Creatore venerarentur, propter recentem memoriam eius "qui fecit caelum et terram", quam ex disciplina patrum habuerunt.
2. Ad secundum veros dicendum quod, licet simplices essent propter hoc quod tot non erant relicta in Scripturis, ex quibus erudirentur, sicut in posterioribus temporibus factum fuit, meliora tamen naturalia habebant quam homines qui postea fuerunt, et ex meliori ingenio naturali cum gratia, quae tunc non defuit, poterant melius resistere machinationibus diaboli quam in posteriori tempore, quantum est de bonitate naturalium.
II. Ad id vero quod obicitur de differentia originis idololatriae sive temporis apud gentiles et Iudaeos, dicendum est quod Iudaei diutius perstiterunt in fide propter doctrinam Abrahae et Patriarcharum, quam a Deo acceperunt. Hoc autem fuit quia aliquos elegit sibi Dominus in omni tempore, in quibus voluit iidem Creatoris et Liberatoris salvare.
Si vero quaeritur propter quid proniores erant tunc temporis ad idololatriam, cum Dominus loqueretur cum Moyse in monte Sinai, hoc fuit fortasse quia propter moram eius in monte vacabant otio et multis aliis peccatis, quae tandem inducunt ad infidelitatem tamquam ad summum in genere peccati; et magis idololatrabant in vitulo conflatili quam in alio genere idoli propter memoriam idoli Aegyptiorum. Colebant enim Aegyptii taurum sive bovem, Serapi consecratum. Serapis autem, sicut dicit Isidorus, erat Aegyptiorum deus, qui prius erat rex Argivorum, qui cum navibus transivit in Aegyptum et occupavit eam et mortuus est ibi, et in honore tamquam deus habitus est; postea fingebatur quod sub specie tauri egrediebatur quolibet anno de Nilo et dabat responsa sacerdotibus Memphiticis, et imaginem huius capitis Iudaei in deserto sibi iecerunt. Postea etiam in recordationem illius "fecit Ieroboam vitulos aureos", in quibus etiam postea filii Israel idololatrabant, sicut habetur III Reg. 12, 18—30. Et quidquid esset de aliis idolis, ista erant idola principalia Iudaeorum.
ARTICULUS II
De tempore cessationis idololatriae.
Videtur enim a. quod cessaverit idololatria per adventum Christi et per publicationem Evangelii, sicut habetur Isai. 41, 22, super illud: "Quae fuerunt, nuntiate", Glossa: "Notandum post Christi adventum conticuisseidola, futurorum scientiam promittentia". Et iterum ibidem: "Christo pacem Ecclesiae nuntiante et veritatem monstrante, ipsi errores vento et turbini comparabantur". Similiter videtur expresse per hoc quod dicitur Isai. 19, 1: "Ascendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti".
Sed videtur contrarium, 1. per hoc quod legitur in Act. 14, 11-12 de sacerdotibus Iovis, et in 19, 24—35 de cultura Dianae; et, sicut legitur in chronicis, plures etiam post adventum Christi et fidem praedicatam idola coluerunt.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod tempus cessationis idololatriae et causa fuit ex adventu Christi et ex publicatione Evangelii ut in pluribus; et quia nondum facta est publicatio apud aliquas gentes, forte apud illas remanet idololatria. Nec hoc est contrarium quod idola perstiterunt post adventum Christi et praedicationem Evangelii, quia quidam noluerunt recedere ab idolis propter suam pertinaciam, immo persecuti sunt usque ad mortem credentes in Christum, quousque Dominus per miracula in sanctis suis coruscavit et infidelitatem evacuavit.