IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1
UTRUM TOLERANDI SINT IUDAEI.
Circa primum sic: videtur quod non sint tolerandi. 1. Blasphemant enim et contra Christum et contra B. Virginem, persequuntur etiam fidem catholicam, sacramentis etiam ecclesiasticis faciunt iniuriam, sicut habetur Extra, De Iudaeis, Etsi Iudaeos. Blasphemi autem secundum Legem etiam Veterem erant morti tradendi; ergo et Iudaei non sunt tolerandi, sed morti exponendi, maxime qui sic se habent.
2. Praeterea, in libro eorum, qui dicitur Talmud, plura continebantur, quae ad blasphemiam Christi et B. Virginis pertinebant ; cum ergo doctrinam illius libri quasi legem observent, simul cum libris huiusmodi sunt disperdendi.
3. Item, Christiani persequuntur paganos usque ad mortem, qui sunt detentores Terrae Sanctae; sed amplior iniuria est contumelia Redemptoris; ergo perpetrantes huiusmodi contumeliam persequi debent Christiani usque ad mortem; non ergo sunt tolerandi. — Quod autem contumeliam ingerant, patet per hoc quod dicitur Extra, De Iudaeis, In nonnullis.
Contrarium videtur, a. per hoc quod dicitur in Psalmo, super illud: "Ne occidas eos", Glossa: "Hoc de Iudaeis specialiter potest accipi; precatur, ne Iudaei funditus pereant: dispersi quidem sunt, ut ad conversionem provocentur; erat etiam pro eis, dicens: "Ne occidas eos", qui me occiderunt, sed maneat gens Iudaeorum cum signo circumcisionis". Ergo tolerandi sunt.
b. Item, fortius est testimonium quod ab adversariis accipitur; sed Ecclesia catholica sumit testimonium a Veteri Lege, quam observant Iudaei; ad hoc ergo quod Ecclesia catholica ab inimicis habeat testimonium, tolerandi sunt Iudaei: a Lege enim Veteri, scilicet a Lege Moysi et Prophetis, accipitur testimonium de Christo, quod negare non possunt.
c. Item, Isai. 10, 22 habetur quod "reliquiae" Israel "salvae fient" ; et similiter dicit "Apostolus", Rom. 11, 5; reliquiae autem salvari non possent nisi semen Iudaeorum maneret; salvandum est ergo semen Iudaeorum; tolerandi ergo sunt Iudaei. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod, licet blasphemiam perpetrent, credunt tamen se non in hoc delinquere, eo quod nondum credunt Messiam venisse, et in hoc errant et reservantur ad futuram damnationem nisi resipiscant, sicut dicitur super illud Psalmi: "Retribuam eis", Glossa: "In praesenti, ut dispergantur; in futuro, ut damnentur". Si tamen persisterent in blasphemia manifesta, coercendi essent per principes saeculares, sicut habetur in Extra, De Iudaeis, In nonnullis provinciis, ubi dicitur: "Districtissime prohibemusne in contumeliam Creatoris prosilire praesumant; et quoniam illius non debemus dissimulare opprobrium, qui probra nostra delevit, praecipimus praesumptores huiusmodi per principes saeculares dignae animadversionis adiectione compesci, neCrucifixum pro nobis aliquatenus blasphemare praesumant".
2. Ad secundum dicendum quod libri eorum, in quibus huiusmodi blasphemiae continentur, comburendi sunt ; ipsi vero, si pertinaciter in huiusmodi blasphemia persisterent, coram iudice convicti, digna poena sunt puniendi. Secus autem est, si occulte blasphemant.
3. Ad tertium vero dicendum quod alia est ratio de ipsis paganis detentoribus Terrae Sanctae et de ipsis Iudaeis. Persequuntur enim Christiani ipsos paganos tamquam iniustos detentores et sacri loci violatores in iniuriam Christi; Iudaei vero multiplici ratione permittuntur vivere et inter Christianos commorari, tum propter hoc quod a Iudaeis Legem Veterem accepimus, tum quia de semine illo venit Christus, tum quia facta est promissio salutis eorum, cum "plenitudo gentium intraverit". Unde, si delinquant manifeste in Christum, debita animadversione sunt coercendi ; nec videtur eis magis parcendum in delictis manifestis quam Christianis malis.