Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 2

UTRUM RITUS IUDAEORUM SIT QUASI IDOLOLATRIA.

Secundo quaeritur utrum ritus eorum sit quasi idololatria.

Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur Gal. 5, 1, super illud: "Nolite iterum iuga servitutis contineri", Glossa: "Non est levior haec Legis servitus quam idololatriae". Videtur ergo quod servitus legalium assimiletur idololatriae in onere.

2. Et iterum, dicitur super illud Gal. 4, 9: "Quibus denuo servire vultis" ? Glossa: "Legis observantia, cui dediti tunc erant, erat peccatum pene par servituti idolorum, cui ante conversionem vacaverant". Ex quo habetur quod Legis servitus est quasi idololatria. Et explanatur ibidem per hoc quod sequitur: "Non modo distat Lex post Christum ab antiqua idololatria". Ergo manifeste apparet quod servitus Legis modo sit quasi idololatria.

Contra. a. Lex dictabat credere in Deum et illi soli latriam exhibere; contrarium autem exigit idololatria: exhibebat enim latriam ipsis idolis; nullatenus ergo servitus Legis in peccato adaequatur idololatriae.

[Solutio]: 1—2. Ad quod dicendum quod non est aequale peccatum ipsis Iudaeis observare ritum legalium et idololatrare ; sed dicitur "peccatum pene par" ipsis fidem christianam assumentibus, propter hoc quod utrobique est apostasia, licet non aequalis. Quantum ad onus etiam habebat similitudinem: utrobique enim maximum erat onus, et ideo sacrificia Iudaeorum reprobata sunt sicut et gentium. Dicitur autem non distare ab idololatria, quia utrobique erat infidelitas. Galatae enim, cum erant gentiles, superstitioni idololatriae deservierunt; cum autem a fide catholica, quae prohibebat, retro cesserunt, ad servitutem legalium iterum quasi in infidelitatem ceciderunt. Praeterea, ratione operis operati, scilicet sacrificiorum, erat convenientia cum idololatria; ratione etiam pronitatis ad sacrificandum et ipsius superstitionis in sacrificiis. Iudaeis tamen non est tantum peccatum modo adhaerere Legi, quantum fuit peccatum eorum qui idolis adhaeserunt.

PrevBack to TopNext