IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 4
UTRUM HAERESIS SIT INITIUM OMNIUM PECCATORUM.
Et videtur quod sic. 1. Fides enim et haeresis sunt opposita; sed "fides est initium omnium bonorum" ; ergo per oppositum haeresis est initium omnium malorum.
2. Ad hoc etiam facit quod dicit Augustinus, in libro De fide ad Petrum: "Qualitas malae vitae ab infidelitate incipit". Sed quae est maior infidelitas quam haeresis? Maius enim malum est post agnitam viam veritatis retroire quam eam non agnoscere.
3. Ad idem etiam facit quod dicitur I ad Tim. 6, 4: "Ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae" etc., ubi videtur dicere quod ex haeresi illa mala oriuntur, et ita haeresis est initium omnium malorum.
4. Item, per obstinationem haereseos redeunt peccata, sicut dicit Augustinus, in III libro Contra Donatistas ; sed quod est principium reditus peccatorum, est initium peccatorum; ergo haeresis est initium peccatorum.
Contra. a. Ad Gal. ultimo inter "opera carnis" enumerantur "dissensiones" et "haereses", non ut principia operum. Ex quo videtur quod haeresis non est initium peccatorum, sed quoddam membrum in corpore peccati.
b. Ad idem facit quod materia huius peccati seiuncta est a materia aliorum peccatorum; quorum autem materia est seiuncta nec alia dependet ab alia, peccata dicuntur seiuncta nec unum dicitur ab altero originem ducere. Restat ergo quod haeresis non est initium peccatorum.
[Solutio]: ]. Ad quod dicendum quod non sequitur, si "fides est fundamentum omnium bonorum", quod haeresis sit initium omnium malorum. Haeresis enim dicit speciem quamdam infidelitatis, infidelitas autem est primum oppositum fidei. Sed nec de illo sequitur quod sit "initium omnium malorum", sed quod in genere malorum dicit ultimum defectum: possunt enim multa mala fieri manente fide informi, quorum nullius est infidelitas initium. Sed ex eo dicitur ultimus defectus, quia destruit fundamentum omnis boni; destructo autem fundamento, destruitur aedificium spirituale. Et non est semper consequentia in ipso in huiusmodi oppositis, sed aliquando consequentia in contrario.
2. Ad secundum dicendum quod illud quod dicit Augustinus quod "qualitasmalae vitae ab infidelitate incipit", dupliciter potest intelligi, ut haec attendatur in comparatione ad suum oppositum, quod est primum in genere bonorum, vel in comparatione ad primum praeceptum Decalogi, in cuius transgressione est illud peccatum, non quod semper mala vita sit cum infidelitate, sed quia prima mala vita est ex infidelitate post originale peccatum. Nec ex hoc sequitur propter hoc quod haeresis sit initium malae vitae: non enim universaliter dicit infidelitatem, sed quamdam partem, et non primam.
3. Ad tertium vero dicendum quod illud non dicitur universaliter de omnibus peccatis, sed de quibusdam, ad quae magis inclinat haeresis.
4. Ad quartum dicendum quod, licet reditus peccatorum fiat per haeresim, hoc non est nisi propter enormitatem illius peccati. Nec dicuntur per essentiam redire, sed per quamdam reputationem propter quoddam vinculum peccati, sicut ostendetur in Quaestione de reditu peccatorum. Et ideo non sequitur quod haeresis sit initium peccatorum, licet propter enormitatem eius peccata redire dicantur.