Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 5

DE QUANTITATE PECCATI HAERESEOS.

Quinto quaeritur de quantitate huius peccati.

Et videtur, quod schisma sit maius peccatum eo, 1. per hoc quod dicit Hieronymus, eo quod maiori poena est punitum. Dicit enim: "Tempore, quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, idololatria gladio punita est; exustio libri, bellica caede et peregrina captivitate; schisma, hiatu terrae sepultis auctoribus vivis et ceteris caelesti igne consumptis. Quis iam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius punitum?" Schisma ergo videtur esse maius idololatria; sed idololatria maius est peccatum quam haeresis, quoniam haereticus non penitus recedit a cultura Dei unius; ergo schisma est maius peccatum quam haeresis.

2. Item, plus est detestatio quam odium; sed "Dominus detestatur" peccatum schismatis, sicut habetur Prov. 6, 16; haeresis autem videtur cadere ex parte illorum peccatorum, quae habet Dominus odio; ergo schisma videtur esse gravius peccatum haeresi.

Sed contrarium arguitur a. ex hoc quod accipitur ex Epistola Clementis, ubi dicitur quod "primum locum in poenis habent illi qui aberrant a Deo". Sed haeretici sunt tales; ergo haeresis primum locum tenet in poenis; ergo est maximum peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod haeresis uno modo dicitur esse gravius schismate, alio modo schisma gravius haeresi. Haeresis enim dicitur gravius quoad hoc quod destruit directe fidem, quae est fundamentum totius religionis christianae. Schisma vero dicitur gravius quoad hoc quod opponitur illi rei, per quam debet esse correctio omnis peccati, et haec est unitas membrorum Ecclesiae cum Christo capite. Et propter hoc dicit Augustinus, in libro De Baptismo contra Donatistas, quod est immanissimum peccatum, cum dicit: "Propter ipsum separationis immanissimum scelus, sive permanserint peccata sive continuo dimissa redierint, ut ad salutis pacem et caritatis veniant, exhortamur". Et ideo contingit aliquando quod schisma magis punitur quam haeresis, maxime cum haeresis vineam Ecclesiae non corrumpit, sed in sua corrupta radice sistit, schisma autem procedit usque ad Ecclesiae corruptionem. Et de tali loquitur Apostolus ad Thess., cum dicit: "Nisi venerit primam discessio et revelatus fuerit filias perditionis" etc. Si tamen tam haeresis quam schisma progrediuntur vel aequaliter in sua origine sistunt, consimilem poenam sortiuntur, sicut in Canone habetur et in pluribus libris suis exprimit Augustinus.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur quod schisma in Veteri Lege maiori poena puniebatur quam idololatria, et ita maius peccatum videretur, dicendum quod quantitas poenae potest attendi tripliciter: vel quantum ad multitudinem punitorum vel quantum ad turpitudinem sive inconsuetudinem poenae vel quantum ad acerbitatem. Peccatum ergo idololatriae dicitur gravissime punitum, si attenditur quantitas poenae quantum ad multitudinem punitorum: maxima enim multitudo populi puniebatur. Schisma autem dicitur gravissime fuisse punitum propter inconsuetudinem poenae, ut magis abhorrerent homines a capite Ecclesiae recedere, a quo debet procedere correctio ad conservationem unitatis ecclesiasticae; nec tamen dicitur schisma maius peccatum quam idololatria.

2. Ad secundum vero dicendum quod tam haeresis quam schisma est peccatum quod "Dominus odit" et "detestatur". Unde haeresis non comprehenditur inter illa peccata quae connumerantur in iis peccatis "quae odit" tantum "Dominus" ; unde mendacium quod ibi sumitur, non accipitur pro mendacio haereseos, sed pro mendacio quo homo mentitur proximo suo.

PrevBack to TopNext