IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 6
CONTRA QUOD PRAECEPTUM SPECIALITER SIT HAERESIS.
Et videtur quod sit contra primum praeceptum. a. Haeresis enim superstitio quaedam esse videtur, Matth. 7, 15: "Attendite a falsis prophetis" etc., Glossa: "Haeretici sunt qui, quadam pietatis veste tecti, in humilitate ambulant et falsa religione". Ergo haeresis est superstitio; sed superstitio est contra primum praeceptum, ad Rom. 13, 10: "Plenitudo Legis est dilectio" etc., Glossa, quae est Augustini, De decem chordis: "Tange primam chordam, et cecidit bestia superstitionis". Cum ergo superstitio opponatur primo mandato, haeresis opponetur primo mandato.
Contra. 1. Isidorus, in Glossa Exodi 20, 5—11: "Primum mandatum prohibet superstitionem, secundum errorem, tertium saeculi amorem". Cum ergo haeresis sit error, opponetur secundo mandato.
2. Praeterea, potest aliquis credere sive asserere quod fornicatio vel furtum non sit mortale peccatum, et hoc pertinaciter defendere, et sic erit haereticus; non ergo haeresis tantum opponitur praeceptis primae tabulae, sed etiam praeceptis secundae.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod haeresis potest opponi primo praecepto primae tabulae et secundo. Ratione enim eius quod contingit esse haeresim circa Trinitatem vel circa unitatem divinae essentiae, opponitur primo praecepto, et secundum hunc modum potest haeresis sub vana religione sive superstitione comprehendi.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur quod opponitur secundo praecepto: dicendum quod hoc est ratione quarumdam haeresum, in quibus erratur circa Christi humanitatem. Illi enim assumunt "nomen Dei in vanum", quod est contra secundum praeceptum primae tabulae, et hoc modo continetur sub errore, prout error est contra praeceptum secundum. — Vel aliter potest dici quod haeresis opponitur primo praecepto simpliciter, sed non universaliter, sed ratione sui generis. Cum autem dicitur quod error opponitur secundo praecepto, hoc intelligitur de errore qui non opponitur fidei, sed qui manet cum fide, quando scilicet erratur circa veritatem et non circa cultum divinae maiestatis.
2. Ad illud vero quod obicitur secundo, dicendum quod, licet haeresis possit esse apud illum qui asserit fornicationem non esse mortale peccatum vel furtum non esse mortale peccatum, hoc tamen est in ratione qua hoc est credibile et hoc est acceptum ex Sacra Scriptura, Spiritu Sancto inspirante et Ecclesia Sancta approbante, et ita reducitur ad hoc ut opponatur praecepto primae tabulae.